|
1. Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius
indagarunt, salamandra in ignibus vivit; et quidam notissimi Siciliae
montes, qui tanta diuturnitate temporis atque vetustate usque nunc ac
deinceps flammis aestuant, atque integri perseverant, satis idonei
testes sunt, non omne quod ardet absumi; et anima indicat, non omne
quod dolere potest, posse etiam mori: quid adhuc a nobis rerum
poscuntur exempla, quibus doceamus, non esse incredibile, ut hominum
corpora sempiterno supplicio punitorum, et in igne animam non
amittant, et sine detrimento ardeant, et sine interitu doleant?
Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo inditam,
qui tam miras et varias tot rebus indidit, quas videmus, ut eas, quia
multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus creator omnium dedit
carni pavonis mortui ne putresceret? Quod cum auditum incredibile
videretur, evenit ut apud Carthaginem nobis cocta apponeretur haec
avis: de cujus pectore pulparum, quantum visum est, decerptum servari
jussimus: quod post dierum tantum spatium, quanto alia caro quaecumque
cocta putresceret, prolatum atque oblatum, nihil nostrum offendit
olfactum. Itemque repositum post dies amplius quam triginta, idem
quod erat inventum est: idemque post annum, nisi quod aliquantum
corpulentiae siccioris et contractioris fuit. Quis paleae dedit vel
tam frigidam vim, ut obrutas nives servet; vel tam fervidam, ut poma
immatura maturet?
2. De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque adusta nigrescunt,
cum ipse sit lucidus; et pene omnia quae ambit et lambit, colore
pulcherrimus decolorat, atque ex pruna fulgida carbonem teterrimum
reddit? Neque id quasi regulariter definitum est: nam e contrario
lapides igne candente percocti, et ipsi fiunt candidi, et quamvis ille
magis rubeat, illi albicent , congruit tamen luci quod album est,
sicut nigrum tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides
coquat, contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim
lapides et ligna diversa sunt; contraria tamen non sunt, sicut album
et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis, clarus
illos clarificans, haec obfuscans; cum in illis deficeret, nisi in
istis viveret. Quid in carbonibus, nonne miranda est et tanta
infirmitas, ut ictu levissimo frangantur, pressu facillimo
conterantur; et tanta firmitas, ut nullo humore corrumpantur, nulla
aetate vincantur, usque adeo ut eos substernere soleant, qui limites
figunt, ad convincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora
exstiterit, fixumque lapidem limitem non esse contenderit? Quis eos
in terra humida infossos, ubi ligna putrescerent, tam diu durare
incorruptibiliter posse, nisi rerum ille corruptor ignis effecit ?
3. Intueamur etiam miraculum calcis, excepto eo, de quo jam satis
diximus, quod igne candicat , quo alia tetra redduntur, etiam
occultissime ab igne ignem concipit, eumque jam gleba tangentibus
frigida tam latenter servat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat,
sed compertus experimento, etiam dum non apparet, sciatur inesse
sopitus. Propter quod eam vivam calcem loquimur, velut ipse ignis
latens anima sit invisibilis visibilis corporis. Jam vero quam mirum
est quod cum exstinguitur, tunc accenditur? Ut enim occulto igne
careat, aqua infunditur, aquave perfunditur; et cum ante sit
frigida, inde fervescit, unde ferventia cuncta frigescunt. Velut
exspirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac
deinde tanquam morte sic frigida est, ut adjecta unda non sit arsura,
et quam calcem vocabamus vivam, vocemus exstinctam. Quid est quod
huic miraculo addi posse videatur? et tamen additur. Nam si non
adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla ejus
perfusione vel infusione fervescit . Hoc miraculum si de aliquo
Indico lapide legeremus, sive audiremus, et in nostrum experimentum
venire non posset, profecto aut mendacium putaremus, aut certe
granditer miraremur. Quarum vero rerum ante oculos nostros quotidiana
documenta versantur, non genere minus mirabili, sed ipsa assiduitate
vilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis,
desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.
4. Adamantem lapidem multi apud nos habent, et maxime aurifices
insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro, nec igni , nec alia vi
ulla, perhibetur praeter hircino sanguine vinci . Sed qui eum habent
atque noverunt, numquid ita mirantur, ut hi quibus primum potentia
ejus ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt;
aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc
quidem mirantur insolita, sed assiduitas experiendi paulatim subtrahit
admirationis incitamentum. Magnetem lapidem novimus mirabilem ferri
esse raptorem: quod cumprimum vidi, vehementer inhorrui. Quippe
cernebam a lapide ferreum annulum raptum atque suspensum; deinde
tanquam ferro quod rapuerat, vim dedisset suam, communemque fecisset,
idem annulus admotus est alteri, eumque suspendit, atque ut ille prior
lapidi, sic alter annulus priori annulo cohaerebat: accessit eodem
modo tertius, accessit et quartus, jamque sibi per mutua circulis
nexis, non implicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium,
quasi catena pependerat annulorum. Quis istam vim lapidis non
stuperet, quae illi non solum inerat, verum etiam per tot suspensa
transibat, et invisibilibus ea vinculis subligabat? Sed multo est
mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Severo Milevitano de isto
lapide comperi. Se ipsum namque vidisse narravit, quemadmodum
Bathanarius quondam Comes Africae, cum apud eum convivaretur
Episcopus, eumdem protulerit lapidem, et tenuerit sub argento,
ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter movebat manum,
qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper movebatur, atque argento medio
nihilque patiente, concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab
homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. Dixi quod ipse conspexi,
dixi quod ab illo audivi, cui tanquam ipse viderim credidi. Quid
etiam de isto magnete legerim dicam. Quando juxta eum ponitur adamas,
non rapit ferrum; et si jam rapuerat, ut ei appropinquaverit, mox
remittit India mittit hos lapides: sed si eos nos cognitos jam
desistimus admirari, quanto magis illi a quibus veniunt, si eos
facillimos habent, sic forsitan habent ut nos calcem, quam miro modo
aqua fervescentem, qua solet ignis exstingui, et oleo non
fervescentem, quo solet ignis accendi, quia in promptu nobis est, non
miramur?
|
|