CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.

1. Verumtamen homines infideles, qui cum divina vel praeterita vel futura miracula praedicamus, quae illis experienda non valemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant rerum; quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim vires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus; ipsi de tot mirabilibus rebus, quas vel videre possumus, vel videmus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine non posse perviderint, fatendum est eis, non ideo aliquid non fuisse, vel futurum non esse, quia ratio inde non potest reddi; quandoquidem sunt ista de quibus similiter non potest. Non itaque pergo per plurima quae mandata sunt litteris, non gesta atque transacta, sed in locis quibusque manentia; quo si quisquam ire voluerit et potuerit, utrum vera sint, explorabit, sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem perhibent: cum fuerit admotus igni, velut in aqua fluescere; cum vero ipsi aquae, velut in igue crepitare . Apud Garamantas quemdam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur; tam fervidum noctitibus, ut non tangatur . In Epiro alium fontem, in quo faces, ut in caeteris, exstinguuntur accensae; sed, non ut in caeteris, accenduntur exstinctae . Asbeston Arcadiae lapidem propterea sic vocari, quod accensus semel jam non possit exstingui . Lignum cujusdam ficus Aegyptiae, non ut ligna caetera in aquis natare, sed mergi; et quod est mirabilius, eum in imo aliquandiu fuerit, inde ad aquae superficiem rursus emergere, quando madefactum debuit humoris pondere praegravari . Poma in terra Sodomorum gigni quidem, et ad maturitatis faciem pervenire; sed morsu pressuve tentata, in fumum ac favillam corio fatiscente vanescere . Pyritem lapidem Persicum tenentis manum, si vehementius prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit . In eadem Perside gigni etiam lapidem Selenitem, cujus interiorem candorem cum luna crescere atque deficere . In Cappadocia etiam vento equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio vivere . Tylon Indiae insulam eo praeferri caeteris terris, quod omnis arbor quae in ea gignitur, nunquam nudatur tegmine foliorum .

2. De his atque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt divinis Litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse divinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat, nec absumatur; doleat, neque moriatur: ratiocinatores videlicet magni, qui de omnibus rebus quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. Reddant ergo de his , quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent, et ea futura esse diceremus, multo minus crederent, quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando venturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quemadmodum dicimus futura hominum viva corpora, quae semper arsura atque dolitura, nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis velut in aqua fluescere, eumdemque faceret aqua velut in igne crepitare; aut futurum fontem, cujus aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi; in aestibus vero diei sic algeat, ut bibi non possit; aut futurum lapidem, vel eum qui suo calore manum constringentis adureret, vel eum qui undecumque accensus exstingui omnino non posset, et caetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura, nobisque increduli responderent, Si vultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem: nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio vinceretur; fixam tamen apud nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere: et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid velit; illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse impossibile, quaecumque voluerit: eique nos credere praedicenti, quem neque impotentem, neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores, exactoresque rationis, quid ab ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae videntur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi.