|
1. Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora
mortuorum, et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit
mundum in coelo, in terra, in aere, in aquis, innumerabilibus
miraculis plenum; cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio majus
et excellentius etiam ipse mundus miraculum? Sed isti cum quibus vel
contra quos agimus, qui et Deum esse credunt a quo factus est mundus,
et deos ab illo factos per quos ab illo administratur mundus, et
miraculorum effectrices, sive spontaneorum, sive cultu et ritu
quolibet imperatorum , sive etiam magicorum mundanas vel non negant,
vel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum vim mirabilem
proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia, nec ulla
ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca
commemoravimus, respondere assolent: Vis est ista naturae, natura
eorum sic se habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum. Tota
itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua
crepitare, quia haec est natura ejus. At hoc esse potius contra
naturam videtur, quae non igni, sed aquae dedit salem solvere;
torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis hujus
naturalis est vis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio
redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una vena friget diebus,
noctibus fervet, vi utraque molesta tangentibus. Haec et de illo
alio, qui cum sit contrectantibus frigidus, et facem sicut alii fontes
exstinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse
accendit exstinctam. Haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum
habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit
exstingui. Haec de caeteris quae piget retexere, quibus licet vis
insolita contra naturam inesse videatur, alia tamen de illis non
redditur ratio, nisi ut dicatur, hanc eorum esse naturam. Brevis
sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus
auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere
rationem, quando aliquid velut impossibile nolunt credere, eisque
redditionem rationis poscentibus respondemus, hanc esse voluntatem
omnipotentis Dei; qui certe non ob aliud vocatur omnipotens, nisi
quoniam quidquid vult potest; qui potuit creare tam multa, quae nisi
ostenderentur, aut a credendis hodieque testibus dicerentur, profecto
impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, verum
etiam quae notissima posui. Illa enim quae apud nos praeter eos,
quorum de his libros legimus, non habent testem, et ab eis conscripta
sunt qui non sunt divinitus docti atque humanitus falli forte
potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere.
2. Nam nec ego volo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me
ipso ita creduntur tanquam nulla de illis sit in mea cogitatione
dubitatio, exceptis his quae vel ipse sum expertus, et cuivis facile
est experiri; sicut de calce, quod fervet in aqua, in oleo frigida
est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili
stipulam non moveat, et ferrum rapiat; de carne non putrescente
pavonis, cum putruerit et Platonis; de palea sic frigente ut
fluescere nivem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat;
de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo
candificet, et contra eumdem suum fulgorem urendo plurima obfuscet.
Tale est quod et nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido,
similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento. De carbonibus
etiam, quod accendente igne sic vertantur in contrarium, ut de lignis
pulcherrimis tetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus
fiant. Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus novi, et
alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem quae
posui non experta, sed lecta praeter de fonte illo, ubi faces
exstinguuntur ardentes et accenduntur exstinctae, et de pomis terrae
Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes
aliquos idoneos a quibus utrum vera essent audirem, potui reperire.
Et illum quidem fontem non inveni, qui in Epiro vidisse se dicerent,
sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopoli civitate .
De fructibus autem Sodomitarum arborum, non tantum litterae fide
dignae indicant, verum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc
dubitare non possim. Caetera vero sic habeo, ut neque affirmanda,
neque neganda decreverim: sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud
eorum, contra quos agimus, historicos legi: ut ostenderem qualia
multa, multique illorum, nulla reddita ratione, in suorum
litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id
quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum
dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. Nam quae melior
et validior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea
posse facere perhibetur, et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi
legitur, ubi alia multa praenuntiavit, quae fecisse monstratur? Ipse
quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae impossibilia
putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia
crederentur.
|
|