|
1. Si autem propterea respondent, se non credere quae de humanis
semper arsuris nec unquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum
corporum naturam novimus longe aliter institutam; unde nec illa ratio
hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut
dici possit, Vis ista naturalis est, rei hujus ista natura est;
quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem
quod respondeamus de Litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam
carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset
nunquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna
hujus mortalitatis innotuit, ut perpetem vitam tenere non possit. Sic
ergo aliter quam nobis nota est, instituetur in resurrectione
mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis
in paradiso vixerit homo, quantumque fuerit a necessitate mortis
alienus, quibus utique si crederent, non cum illis poena damnatorum,
quae futura est, operosius ageremus; de litteris eorum, qui
doctissimi apud illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat
posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus
innotuerat suae determinatione naturae.
2. Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est, De gente
populi Romani, quod eisdem verbis, quibus ibi legitur, et hic
ponam:
|
“In coelo, inquit, mirabile exstitit portentum: nam in
stella Veneris nobilissima, quam Plautus Vesperuginem (Amphitr.
actu 1, scena 1, vers. 119), Homerus Hesperon appellat,
pulcherrimam dicens (Iliadis X, vers. 318), Castor scribit
tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem,
figuram, cursum: quod factum ita neque antea, nec postea sit. Hoc
factum Ogyge rege dicebant Adrastus Cyzicenus et Dion Neapolites,
mathematici nobiles”.
|
|
Hoc certe Varro tantus auctor portentum non
appellaret, nisi esse contra naturam videretur. Omnia quippe portenta
contra naturam dicimus esse: sed non sunt. Quomodo est enim contra
naturam, quod Dei fit voluntate, cum voluntas tanti utique
Conditoris conditae rei cujusque natura sit? Portentum ergo fit, non
contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem
portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur?
Sed nunc in hoc uno attendamus, quod ad rem de qua agimus pertinet.
Quid ita dispositum est ab auctore naturae coeli et terrae,
quemadmodum cursus ordinatissimus siderum? quid tam ratis legibus
fixisque firmatum? Et tamen quando ille voluit, qui summo regit
imperio ac potestate quod condidit, stella prae caeteris magnitudine
atque splendore notissima, colorem magnitudinem, figuram, et (quod
est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutavit. Turbavit
profecto tunc, si ulli jam fuerunt canones astrologorum, quos velut
inerrabili computatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus
conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere hoc quod de
Lucifero contigit, nec antea, nec postea contigisse. Nos autem in
divinis libris legimus, etiam solem ipsum et stetisse; cum hoc a
Domino Deo petivisset vir sanctus Jesus Nave, donec coeptum
praelium victoria terminaret (Josue X, 13); et retrorsum
redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad vivendum additi, hoc
etiam prodigio promissioni Dei significarentur adjuncto (Isai.
XXXVIII, 8). Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt
concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus
tribuunt. Unde illud est quod superius commemoravi dixisse
Virgilium,
|
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro.
|
|
Nam et fluvium stetisse superius, inferiusque fluxisse, cum populus
Dei, ductore supra memorato Jesu Nave, viam carperet (Josue
IV, 18), et Elia propheta transeunte, ac postea discipulo ejus
Elisaeo id esse factum in sacris Litteris legimus (IV Reg. II,
8, 14); et retro versum fuisse maximum sidus regnante Ezechia,
modo commemoravimus. Quod vero de Lucifero Varro scripsit, non est
illic dictum alicui homini petenti id fuisse concessum.
3. Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles,
quasi non possit in aliqua re divinitus fieri aliud, quam in ejus
natura per humanam suam experientiam cognoverunt: quamvis et ipsa quae
in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint; essentque
stupenda considerantibus cunctis, si solerent homines mirari mira nisi
rara. Quis enim, consulta ratione, non videat in hominum
innumerabili numerositate, et tanta naturae similitudine, valde
mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se
similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus
caeteris; et rursus nisi inter se dissimiles essent, non
discernerentur singuli ab hominibus caeteris? Quos ergo similes
confitemur, eosdem dissimiles invenimus. Sed mirabilior est
consideratio dissimilitudinis; quoniam similitudinem Justius videtur
exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara, ipsa sunt
mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in
eis discernendis aut semper, aut frequenter erremus.
4. Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus
idemque doctissimus, fortasse vere factum esse non credunt; aut quia
non diu mansit talis ejusdem sideris cursus, sed reditum est ad
solitum, minus isto moventur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam
nunc possit ostendi, eisque puto debere sufficere, quo commoneantur ,
cum aliquid adverterint in aliqua institutione naturae, eamque sibi
notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam
non possit in longe aliud, quam eis cognita est, vertere atque
mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est: sed jacebat
simili caeteris facie, eademque vel etiam uberiore fecunditate
pollebat; nam Dei paradiso in divinis eloquiis comparata est (Gen.
XIII, 10). Haec posteaquam tacta de coelo est, sicut illorum
quoque attestatur historia, et nunc ab eis qui veniunt ad loca illa
conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est, et poma ejus interiorem
favillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat
talis, et talis est. Ecce a Conditore naturarum natura ejus in hanc
foedissimam diversitatem mirabili mutatione conversa est: et quod post
tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseverat.
5. Sicut ergo non fuit impossibile Deo, quas voluit, instituere;
sic ei non est impossibile, in quidquid voluerit, quas instituit,
mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo silvescit,
quae monstra, ostenta, portenta, prodigia nuncupantur: quae recolere
et commemorare si velim, hujus operis quis erit finis? Monstra sane
dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent;
et ostenta ab ostendendo; et portenta a portendendo, id est,
praeostendendo; et prodigia, quod porro dicant, id est, futura
praedicant. Sed viderint eorum conjectores, quomodo ex eis sive
fallantur, sive instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos
animos hominum noxiae curiositatis retibus implicare, etiam vera
praedicant, sive multa dicendo aliquando in aliquid veritatis
incurrant. Nobis tamen ista quae velut contra naturam fiunt, et
contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et
Apostolus, dicendo, contra naturam in olea insitum oleastrum factum
esse participem pinguedinis oleae [Rom. XI, 17, 24]), et
monstra, ostenta, portenta, prodigia nuncupantur, hoc monstrare
debent, hoc ostendere, vel praeostendere, hoc praedicere, quod
facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiavit esse
facturum, nulla impediente difficultate, nulla praescribente lege
naturae. Quomodo autem praenuntiaverit, satis in libro superiore
docuisse me existimo, decerpendo de Scripturis sanctis et novis et
veteribus, non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere
huic operi judicavi.
|
|