CAPUT IX. Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.

Cui, nisi huic fidei attestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne, et in coelum ascendisse cum carne? Quia et ipsi martyres hujus fidei martyres, id est, hujus fidei testes fuerunt, huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt; eumque, non repugnando, sed moriendo vicerunt. Pro ista fide mortui sunt, qui haec a Domino impetrare possunt, propter cujus nomen occisi sunt. Pro hac fide praecessit eorum mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur. Nam si carnis in aeternum resurrectio vel non praevenit in Christo, vel non ventura est, sicut praenuntiatur a Christo, vel sicut praenuntiata est a Prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus; cur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt? Sive enim Deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, sive per suos ministros ista faciat; et eadem ipsa quae per ministros facit, sive quaedam faciat etiam per Martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos; sive omnia ista per Angelos, quibus invisibiliter, immutabiliter, et incorporaliter imperat, operetur; ut quae per Martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et impetrantibus, non etiam operantibus fiant; sive alia istis, alia illis modis, qui nullo modo comprehendi a mortalibus possunt: ei tamen attestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.