|
Hic forte dicturi sunt, etiam deos suos aliqua mira fecisse. Bene,
si jam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus comparare. An
dicent etiam se habere deos ex hominibus mortuis, sicut Herculem,
sicut Romulum, sicut alios multos, quos in deorum numerum receptos
opinantur? Sed nobis martyres non sunt dii: quia unum eumdemque Deum
et nostrum scimus et martyrum. Nec tamen miraculis, quae per
Memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo comparanda sunt
miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. Verum si qua
similia videntur, sicut a Moyse magi Pharaonis (Exod. VIII),
sic eorum dii victi sunt a martyribus nostris. Fecerunt autem illa
daemones eo fastu impurae superbiae, quo eorum dii esse voluerunt:
faciunt autem ista martyres, vel potius Deus aut orantibus aut
cooperantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos, non deos esse
nostros, sed unum Deum habere nobiscum credamus. Denique illi
talibus diis suis et templa aedificaverunt, et statuerunt aras, et
sacerdotes instituerunt, et sacrificia fecerunt: nos autem martyribus
nostris non templa sicut diis, sed Memorias sicut hominibus mortuis,
quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus
altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum
et nostro : ad quod sacrificium, sicut homines Dei, qui mundum in
ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur; non tamen a
sacerdote, qui sacrificat, invocantur. Deo quippe, non ipsis
sacrificat, quamvis in Memoria sacrificet eorum: quia Dei sacerdos
est, non illorum. Ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod
non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius
credendum est miracula facientibus? eisne qui se ipsos volunt haberi
deos ab his quibus ea faciunt; an eis qui, ut in Deum credatur, quod
et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt? eisne qui sacra
sua etiam crimina sua esse voluerunt; an eis qui nec laudes suas volunt
esse sacra sua, sed totum quod veraciter laudantur, ad ejus gloriam
proficere in quo laudantur? In Domino quippe laudantur animae eorum
(Psal. XXXIII, 3). Credamus ergo eis et vera dicentibus,
et mira facientibus. Dicendo enim vera, passi sunt, ut possent
facere mira. In eis veris est praecipuum, quod Christus resurrexit a
mortuis, et immortalitatem resurrectionis in sua carne primus
ostendit, quam nobis adfuturam, vel in principio novi saeculi, vel in
hujus fine promisit.
|
|