|
Ad haec ergo quae ab eorum parte contraria, me dirigente, mihi
videntur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente,
respondeam. Abortivos fetus, qui, cum jam vixissent in utero, ibi
sunt mortui, resurrecturos ut affirmare, ita negare non audeo:
quamvis non videam quomodo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum,
si non eximuntur de numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui
resurgent, et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in
aeternum, quae corpora humana, quamvis intra viscera materna,
gestarunt: aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua
corpora, quae habuerunt ubicumque viventia, et morientia reliquerunt,
non invenio quemadmodum dicam ad resurrectionem non pertinere
mortuorum, quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. Sed utrumlibet
de his quisque sentiat, quod de jam natis infantibus dixerimus, hoc
etiam de illis intelligendum est, si resurgent .
|
|