|
Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea
resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui; sed quod eis
tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere miro atque
celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, ubi ait, Capillus
capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18), dictum est non
defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod
defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis:
perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis;
quae cum accesserit, jam statura longior esse non possit. Hunc
perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque
nascantur; sed habent in ratione, non in mole: sicut ipsa jam membra
omnia sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint,
sicut dentes, ac si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujusque
materiae indita corporali, jam quodammodo, ut ita dicam, liciatum
esse videtur , quod nondum est, imo quod latet, sed accessu temporis
erit, vel potius apparebit. In hac ergo infans jam brevis aut longus
est, qui brevis longusve futurus est. Secundum hanc rationem profecto
in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus: quia, etsi
aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas
magnitudines pervenirent, ne illi qui maximi fuerunt, minus haberent
aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui
dixit, nec capillum capitis esse periturum; Creatori utique qui
creavit cuncta de nihilo, quomodo desse posset, unde adderet quod
addendum esse mirus artifex nosset?
|
|