|
Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua est mortuus,
reurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus
venerit, accessuram corpori ejus eam magnitudinem, quam non habuit,
quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut
longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad Dominici
corporis modum etiam quorumque majora corpora redigenda, peribit de
multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse
promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel
habuit in juventute, etiamsi senex est mortuus; vel fuerat habiturus,
si est ante defunctus. Atque illud quod commemoravit Apostolus de
mensura aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13), aut
propter aliud intelligamus dictum esse, id est, ut illi capiti in
populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis ejus
mensura compleatur; aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est,
sic accipiamus dictum, ut nec ultra, nec infra juvenilem formam
resurgant corpora mortuorum; sed in ejus aetate et robore, usque ad
quam Christum hic pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos
definierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi homines juventutem:
quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde jam hominem in
detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis. Et ideo non esse
dictum, In mensuram corporis; vel, In mensuram staturae: sed, in
mensuram aetatis plenitudinis Christi.
|
|