|
Illud etiam quod ait, praedestinatos conformes imaginis Filii Dei
(Rom. VIII, 29), potest et secundum interiorem hominem
intelligi. Unde nobis alio loco dicit, Nolite conformari huic
saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae (Ibid. XII,
2). Ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi
conformamur Dei Filio. Potest et sic accipi, ut, quemadmodum ille
nobis mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes:
quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem
etiam in his verbis, qua forma resurrectura sint corpora sumus
admoniti; sicut illa mensura, ita et ista conformatio, non
quantitatis intelligenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam
magni corpore, quam vel erant, vel futuri erant in juvenili aetate,
quamvis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel senilis corporis
forma, ubi nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas.
Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est,
resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa
contradictione pugnandum.
|
|