|
Nonnulli propter hoc quod dictum est, Donec occurramus omnes in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV,
13); et, conformes imaginis Filii Dei; nec in sexu femineo
resurrecturas feminas credunt, sed in virili omnes aiunt . quoniam
Deus solum virum fecit ex limo, feminam ex viro. Sed mihi melius
sapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant.
Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam
peccassent, nudi erant, et non confundebantur vir et femina.
Corporibus ergo illis vitia detrahentur, natura servabitur. Non est
autem vitium sexus femineus: sed natura: quae tunc quidem et a
concubitu et a partu immunis erit: erunt tamen membra feminea, non
accommodata usui veteri, sed decori novo, quo non alliciatur
aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur
sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit a
corruptione quod fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere
viri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et Ecclesiam
tali facto jam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille viri
(Gen. II, 21), mors erat Christi , cujus exanimis in cruce
pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua
profluxit (Joan. XIX, 34): quae sacramenta esse novimus,
quibus aedificatur Ecclesia. Nam hoc etiam verbo Scriptura usa est,
ubi non legitur, Formavit, aut Finxit; sed, Aedificavit eam in
mulierem (Gen. II, 22): unde et Apostolus aedificationem
dicit corporis Christi (Ephes. IV, 12), quod est Ecclesia.
Creatura est ergo Dei femina, sicut vir: sed ut de viro fieret,
unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum
est, et Ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit,
utrumque restituet. Denique et ipse Jesus interrogatus a
Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cujus septem fratrum erit
uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum vellet defuncti
semen, sicut Lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit,
nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII,
29). Et cum locus esset , ut diceret, De qua enim me
interrogatis, vir erit etiam ipsa, non mulier; non hoc dixit: sed
dixit, In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed
sunt sicut Angeli Dei in coelo (Ibid. 30). Aequales utique
Angelis immortalitate ac felicitate, non carne: sicut nec
resurrectione, qua non indiguerunt Angeli; quoniam nec mori
potuerunt. Nuptias ergo Dominus futuras negavit esse in
resurrectione, non feminas: et ibi negavit, ubi talis quaestio
vertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate
dissolveret, si eum ibi praenosceret non futurum: imo etiam futurum
esse firmavit dicendo, Non nubent, quod ad feminas pertinet; neque
uxores ducent, quod ad viros, Erunt ergo, quae vel nubere hic
solent, vel ducere uxores: sed ibi hoc non facient.
|
|