CAPUT XVIII. De viro perfecto, id est Christo, et corpore ejus, id est Ecclesia, quae est ipsius plenitudo.

Proinde quod ait Apostolus, occursuros nos omnes in virum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, quosdam vero Evangelistas, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut ultra non simus parvuli, jactati et circumlati omni vento doctrinae, in illusione hominum, in ast tia ad machinationem erroris: veritatem autem facientes in charitate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus connexum, et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit in aedificationem sui, in charitate (Ephes. IV, 10-16). Ecce qui est vir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore complebuntur. Quotidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur Ecclesia, cui dicitur, Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 27). Et alibi, Pro corpore, inquit, ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24). Itemque alibi, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17) De cujus corporis aedificatione et hic dictum est, Ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. ac deinde subjectum unde nunc agimus, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et caetera; donec eadem mensura in corpore intelligenda esset, ostenderet, dicens: Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus connexum, et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis. Sicut est ergo mensura uniuscujusque partis; ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quam plenitudinem etiam illo commemoravit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae , quae est corpus ejus, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus impletur (Ephes. I, 22 et 23). Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset; quid nos impediret nominato viro intelligere et feminam, ut virum pro homine positum acciperemus? Sicut in eo quod dictum est, Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1): utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.