|
1. Absit autem ut ad resuscitanda corpora vitaeque reddenda non
possit omnipotentia Creatoris omnia revocare, quae vel bestiae, vel
ignis absumpsit, vel in pulverem cineremve collapsum, vel in humorem
solutum, vel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque
naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium
Creatoris aut lateat cognitionem, aut effugiat potestatem. Deum
certe volens, sicut poterat, definire Cicero tantus auctor ipsorum,
Mens quaedam, inquit, est soluta et libera, secreta ab omni
concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu
sempiterno (Tuscul. lib. 1, cap. 27). Hoc autem reperit in
doctrinis magnorum philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar,
quomodo aliquid vel latet omnia sentientem, vel irrevocabiliter fugit
omnia moventem?
2. Unde jam etiam quaestio illa solvenda est, quae difficilior
videtur caeteris: ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam
alterius fit viventis caro, cui potius eorum in resurrectione
reddatur. Si enim quispiam confectus fame atque compulsus vescatur
cadaveribus hominum, quod malum aliquoties accidisse, et vetus
testatur historia, et nostrorum temporum infelicia experimenta
docuerunt ; num quisquam veridica ratione contendet, totum digestum
fuisse per imos meatus, nihil inde in ejus carnem mutatum atque
conversum, cum ipsa macies quae fuit et non est, satis indicet quae
illis escis detrimenta suppleta sint? Jam itaque aliqua paulo ante
praemisi, quae ad istum quoque nodum solvendum valere debebunt.
Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum:
unde diximus omnipotentem Deum posse revocare quod fugit. Reddetur
ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. Ab
illo quippe altero tanquam mutuo sumpta deputanda est: quae sicut aes
alienum, ei redhibenda est, unde sumpta est. Sua vero illi, quem
fames exinanierat, ab eo qui potest etiam exhalata revocare,
reddetur. Quamvis etsi omnibus perisset modis, nec ulla ejus materies
in ullis naturae latebris remansisset, unde vellet, eam repararet
Omnipotens. Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est,
Capillus capitis vestri non peribit; absurdum est ut putemus, cum
capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque
consumptas perire potuisse.
3. Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis,
haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas
mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae sive
perfectae cujusque indita corpori ratio juventutis, in membrorum quoque
omnium modulis congruo decore servato. Quod decus ut servetur, si
aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua
constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat, et
congruentia partium ubique teneatur, non est absurdum, ut aliquid inde
etiam staturae corporis addi posse credamus; cum omnibus partibus, ut
decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset,
utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis
resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum
est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis
tarditas, omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet
regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt
Angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.
|
|