|
Restituetur ergo et quidquid de corporibus vivis, vel post mortem de
cadaveribus periit, et simul cum eo quod in sepulcris remansit, in
spiritualis corporis novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum
resurget, incorruptione atque immortalitate vestitum. Sed etsi vel
casu aliquo gravi vel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in
pulverem, atque in auras vel in aquas dispersum quantum fieri potest,
nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae
Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. Erit ergo
spiritui subdita caro spiritualis, sed tamen caro, non spiritus:
sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus,
non caro. Cujus rei habemus experimentum in nostrae poenae
deformitate. Non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum
carnales erant, quibus ait Apostolus: Non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1). Et
homo spiritualis sic in hac vita dicitur, ut tamen corpore adhuc
carnalis sit, et videat aliam legem in membris suis repugnantem legi
mentis suae (Rom. VII, 23): erit autem etiam corpore
spiritualis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum
est, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor.
XV, 42). Quae sit autem, et quam magna spiritualis corporis
gratia, quoniam nondum venit in experimentum, vereor ne temerarium sit
omne quod de illa profertur eloquium. Verumtamen quia spei nostrae
gaudium propter Dei laudem non est tacendum, et de intimis ardentis
sancti amoris medullis dictum est, Domine, dilexi decorem domus tuae
(Psal. XXV, 8): de donis ejus quae in hac aerumnosissima vita
bonis malisque largitur, ipso adjuvante, conjiciamus, ut possumus,
quantum sit illud, quod nondum experti, utique digne eloqui non
valemus. Omitto enim quando fecit hominem rectum; omitto vitam illam
duorum conjugum in paradisi fecunditate felicem, quoniam tam brevis
fuit, ut ad nascentium sensum nec ipsa pervenerit: in hac quam
novimus, in qua adhuc sumus, cujus tentationes, imo quam totam
tentationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet proficiamus, perpeti
non desinimus, quae sint indicia circa genus humanum bonitatis Dei,
quis poterit explicare?
|
|