|
1. Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem
fuisse damnatam, haec ipsa vita, si vita dicenda est, tot et tantis
malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam
profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios
Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine
labore, dolore, timore non possit? Quid amor ipse tot rerum vanarum
atque noxiarum, et ex hoc mordaces curae, perturbationes, moerores,
formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae,
iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum,
rapina, perfidia, superbia, ambitio, invidentia, homicidia,
parricidia, crudelitas, saevitia, nequitia, luxuria, petulantia,
impudentia, impudicitia, fornicationes, adulteria, incesta, et
contra naturam utriusque sexus tot stupra atque immunditiae, quas turpe
est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, perjuria,
oppressiones innocentium, calumniae, circumventiones,
praevaricationes, falsa testimonia, iniqua judicia, violentiae,
latrocinia, et quidquid talium malorum in mentem non venit, et tamen
de vita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab
illa tamen erroris et perversi amoris radice venientia, cum qua omnis
filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia
veritatis, quae jam in infantibus manifesta est; et cum quanta
abundantia vanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo
veniat in hanc vitam, ita ut si dimittatur vivere ut velit, et facere
quidquid velit, in haec facinora et flagitia quae commemoravi, et quae
commemorare non potui, vel cuncta vel multa perveniat?
2. Sed divina gubernatione non omni modo deserente damnatos, et Deo
non continente in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI,
10), in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra
istas, cum quibus nascimur, tenebras vigilant, et contra hos impetus
opponuntur , plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Quid enim
sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum
vanitatibus adhibentur? quid paedagogi, quid magistri, quid
ferurulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa qua
Scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat
indomitus, domarique jam durus aut vix possit, aut fortasse nec possit
(Eccli. XXX, 12)? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut
debelletur imperitia, et prava cupiditas infrenetur , cum quibus malis
in hoc saeculum venimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus,
sine labore obliviscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus;
cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet in
quid velut pondere suo proclivis et prona sit vitiosa natura, et quanta
ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia, segnities, pigritia,
negligentia, vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse,
etiam qui est utilis, poena sit.
3. Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod
majores volunt, qui vix aliquid utiliter volunt, quot et quantis
poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque
iniquorum, sed ad conditionem pertinent miseriamque communem, quis
ullo sermone digerit, quis ulla cogitatione comprehendit? Quantus est
metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et
damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus
falsis, ab omnibus violentis facinoribus et sceleribus alienis?
quandoquidem ab eis et depraedatio, et captivitas, et vincula, et
carceres, et exsilia, et cruciatus, et amputatio membrorum, et
privatio sensuum, et oppressio corporis ad obscenam libidinem
opprimentis explendam, et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid
ab innumeris casibus qui forinsecus corpori formidantur, aestibus et
frigoribus, tempestatibus, imbribus, alluvionibus, coruscatione,
tonitru, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum,
oppressionibus ruinarum, ab offensione et pavore vel etiam malitia
jumentorum, a tot venenis fruticum, aquarum, aurarum, bestiarum, a
ferarum vel tantummodo molestis vel etiam mortiferis morsibus, a rabie
quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino
bestia nonnunquam vehementius et amarius quam leones draconesque
metuatur, faciatque hominem, quem forte attaminaverit, contagione
pestifera ita rabiosum, ut a parentibus, conjuge, filiis, pejus omni
bestia formidetur? Quae mala patiuntur navigantes? quae, terrena
itinera gradientes? Quis ambulat ubicumque non inopinatis subjacens
casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis, cecidit,
pedem fregit, et ex illo vulnere finivit hanc vitam. Quid videtur
sedente securius? De sella in qua sedebat cecidit Heli sacerdos, et
mortuus est (I Reg. IV, 18). Agricolae, imo vero omnes
homines quot et quantos a coelo et terra, vel a perniciosis animalibus
casus metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem
collectis et reconditis esse securi. Sed quibusdam, quod novimus,
proventum optimum frumentorum fluvius improvisus, fugientibus
hominibus, de horreis ejecit atque abstulit. Contra milleformes
daemonum incursus, quis innocentia sua fidit? quandoquidem ne quis
fideret, etiam parvulos baptizatos, quibus certe nihil est
innocentius, aliquando sic vexant, ut in eis maxime Deo sinente,
ista monstretur hujus vitae flenda calamitas, et alterius desideranda
felicitas. Jam vero de ipso corpore tot existunt morborum mala, ut
nec libris medicorum cuncta comprehensa sint. In quorum pluribus ac
pene omnibus etiam ipsa adjumenta et medicamenta tormenta sunt, ut
homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc
perduxit sitientes homines ardor immanis, ut urinam quoque humanam vel
etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum
abstinere se non possent, nec inventos homines mortuos, sed propter
hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, verum etiam filios matres
incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent?
Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis verbis
explicet saepe somniorum visis quam sit inquietus; et quam magnis,
licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet, et quodammodo
exprimit, ut a veris eas discernere nequeamus, animam miseram
sensusque perturbet? Qua falsitate visorum etiam vigilantes in
quibusdam morbis et venenis miserabilius agitantur : quamvis multimoda
varietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnunquam
decipiant talibus visis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non
potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae
falsitatis illudant.
4. Ab hujus tam miserae quasi quibusdam inferis vitae, non liberat
nisi gratia Salvatoris Christi, Dei ac Domini nostri. Hoc enim
nomen est ipse Jesus; interpretatur quippe Salvator: maxime ne post
hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non vita, sed mors. Nam in
ista quamvis sint per sancta ac sanctos curationum magna solatia; tamen
ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter
hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis vitam, ubi mala non
erunt omnino ulla, quaerenda est: et ad hoc meliores quosque in his
malis adjuvat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde
tolerentur. Ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti hujus
saeculi, quam dii quibusdam paucis, ait Tullius, veram dederunt .
Nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum majus, aut potuit
ullum dari: usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo
compulsi sunt in habenda, non quacumque, sed vera philosophia divinam
gratiam confiteri. Porro si paucis divinitus datum est verae
philosophiae contra miserias hujus vitae unicum auxilium, satis et hinc
apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum.
Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum divinum majus est donum, sic a
nullo deo dari credendum est, nisi ab illo, quo et ipsi qui multos
deos colunt, nullum dicunt esse majorem.
|
|