CAPUT XXIII. De his quae, praeter illa mala quae bonis malisque communia sunt, ad justorum laborem specialiter pertinent.

Praeter haec autem mala hujus vitae bonis malisque communia, habent in ea justi etiam proprios quosdam labores suos, quibus adversus vitia militant, et in talium praeliorum tentationibus periculisque versantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus (Galat. V, 17), omnem malam concupiscentiam consumendo; sed eam nobis, quantum divinitus adjuti possumus, non ei consentiendo subdamus, vigiliis continuis excubantes, ne opinio veri similis fallat, ne decipiat sermo versutus, ne se tenebrae alicujus erroris offundant, ne quod bonum est malum, aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus revocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat (Ephes. IV, 26), ne inimicitiae provocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat in honesta vel immoderata tristitia, ne impertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria de alio suspicio nos nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, ne membra nostra exibeantur iniquitatis arma peccato (Rom. VI, 12, 13), ne oculus sequatur concupiscentiam, ne vindicandi cupiditas vineat, ne in eo quod male delectat, vel visio vel cogitatio remoretur, ne improbum aut indecens verbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet, etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo vel de viribus nostris speretur facienda victoria, vel viribus nostris facta tribuatur, sed ejus gratiae, de quo ait Apostolus: Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Qui et alio loco, In his, inquit, omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 37). Sciamus tamen quantalibet virtute praeliandi vitiis repugnemus, vel etiam vitia superemus et subjugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In illo autem regno ubi semper cum corporibus immortalibus erimus, nec praelia nobis erunt ulla, nec debita; quae nusquam et nunquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur, et de quo nos victoria novissima cupimus liberari, ad vitae hujus mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.