|
Verum de animi bonis, quibus post hanc vitam beatissimus perfruetur,
non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione
contendunt; hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi,
negantes paucissimos reliquerunt, et ad Christum, qui hoc quod istis
videtur absurdum, in sua resurrectione monstravit, fideli corde
conversi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc
enim credidit mundus, quod praedixit Deus; qui etiam hoc praedixit,
quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque enim Petri maleficiis
eam cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est . Ille
est enim Deus, quem (sicut jam dixi aliquoties, nec commemorare me
piget), confitente Porphyrio, atque id oraculis deorum suorum
probare cupiente, ipsa numina perhorrescunt: quem sic laudavit, ut
eum et Deum patrem et regem vocaret. Absit enim, ut sic intelligenda
sint quae praedixit, quomodo volunt hi qui hoc cum mundo non
crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non
potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non
sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus
praedictus est, credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo
esse credenda, ne, si dixerint vana esse conscripta, injuriam faciant
illi Deo, cui tam magnum perhibent testimonium; tantam prorsus ei vel
etiam graviorem faciunt injuriam, si aliter dicunt esse intelligenda,
non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudavit, ipse
promisit, ipse complevit. Utrum enim non potest facere ut resurgat
caro, et vivat in aeternum; an propterea credendum non est id eum esse
facturum, quia malum est atque indignum Deo ? Sed de omnipotentia
ejus, qua tot et tanta facit incredibilia, jam multa diximus. Si
volunt invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus: ego
dicam, Mentiri non potest. Credamus ergo quod potest, non credendo
quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit, credant
esse facturum quod se facturum esse promisit: et sic credant, sicut
credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse
laudavit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse jam
ostendit. Hoc autem malum esse, unde demonstrant? Non erit illic
ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum jam
disputavimus, de aliis hominum conjecturis satis diximus: quanta sit
futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae
valetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est
immortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus.
Legant superiora operis hujus, qui vel non legerunt, vel volunt
recolere quod legerunt.
|
|