|
Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus omne esse
fugiendum. Nihil ergo prodest quia incorruptibile diximus futurum
corpus, si anima beata non erit, nisi corpus omne effugerit. Sed jam
et hinc in libro memorato quantum oportuit disputavi (capp. 16,
17): verum hic unum inde tantum commemorabo. Emendet libros suos
istorum omnium magister Plato, et dicat eorum deos, ut beati sint,
sua corpora fugituros, id est, esse morituros, quos in coelestibus
corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo
possent esse securi, immortalitatem, id est, in eisdem corporibus
aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio
praevalente, promisit. Ubi etiam evertit illud quod dicunt, quoniam
est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam.
Apertissime quippe juxta eumdem philosophum, ubi diis a se factis
promisit Deus non factus immortalitatem, quod impossibile est, se
dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: Quoniam
estis orti, inquit, immortales esse et indissolubiles non potestis:
non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt
valentiora, quam consilium meum, quod majus est vinculum ad
perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati . Si, non
solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique
dubitant diis factis, ab illo deo qui eos fecit, secundum Platonem,
quod est impossibile fuisse promissum. Qui enim dicit, Vos quidem
immortales esse non potestis, sed mea voluntate immortales eritis:
quid aliud dicit, quam id quod fieri non potest, me faciente tamen
eritis? Ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritualem
resuscitabit, qui juxta Platonem, id quod impossibile est, se
facturum esse promisit. Quid adhuc, quod promisit Deus, quod Deo
promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus,
esse impossibile clamant? Quandoquidem nos Deum, qui etiam secundum
Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus. Non ergo,
ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus
incorruptibile recipiendum. Et in quo convenientius incorruptibili
corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? Sic enim non
in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Virgilius,
ubi ait:
|
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 751
|
Sic, inquam, cupiditatem revertendi ad corpora non habebunt, cum
corpora, in quae reverti cupiunt, secum habebunt; et sic habebunt,
ut nunquam non habeant, nunquam ea prorsus vel ad exiguum quam libet
tempus ulla morte deponant.
|
|