CAPUT XXVII. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.

Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit, sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit, etiam sapientium animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit, animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi nunquam esse redituram. Ac per hoc, quod verum vidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam justorum atque sapientium purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod verum vidit Porphyrius, si dedisset Platoni, nunquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas: ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent, puto quod viderent esse jam consequens, ut et redirent animae ad corpora, et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter viverent. Quoniam secundum Platonem, etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium, ad mala mundi hujus sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius, Redibunt ad corpora: dicat Plato cum Porphyrio, Non redibunt ad mala: et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne facturus . Hoc enim, quantum existimo, jam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala hujus saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.