CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.

1. Multa enim fiunt quidem a malis contra voluntatem Dei: sed tantae est ille sapientiae tantaeque virtutis, ut in eos exitus sive fines, quos bonos et justos ipse praescivit, tendant omnia, quae voluntati ejus videntur adversa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur voluntatem, ut quibus lenis erat, verbi gratia, reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur, et eum quodammodo mutatum in his quae patiuntur inveniunt: sicut mutatur sol oculis sauciatis, et asper quodammodo ex miti, et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam voluntas Dei, quam facit in cordibus obedientium mandatis ejus, de qua dicit Apostolus, Deus est enim, qui operatur in vobis et velle (Philipp. II, 13). Sicut justitia Dei, non solum qua ipse justus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo justificatur, facit: sic et lex ejus vocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data . Nam utique homines erant, quibus ait Jesus, In lege vestra scriptum est (Joan. VIII, 17): cum alio loco legamus, Lex Dei ejus in corde ipsius. (Psal. XXXVI, 31). Secundum hanc voluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam velle dicitur, quod ipse non vult, sed suos id volentes facit: sicut dicitur cognovisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente Apostolo, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9), fas est ut credamus, quod eos tunc cognoverit Deus praecognitos ante constitutionem mundi (I Petr. I, 20): sed tunc cognovisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis jam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo voluntatem, qua Deum velle dicimus quod alios efficit velle, a quibus futura nesciuntur, multa vult, nec facit.

2. [II.] Multa enim volunt fieri sancti ejus ab illo inspirata sancta voluntate, nec fiunt; sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi voluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum volunt et orant sancti, ut quisque sit salvus, possumus illo modo locutionis dicere, Vult Deus et non facit; ut ipsum dicamus velle, qui ut velint isti facit. Secundum illam vero voluntatem suam, quae cum ejus praescientia sempiterna est, profecto in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura jam fecit (Psal. CXIII, 3 bis). Verum antequam veniat tempus, quo voluit ut fieret, quod ante tempora universa praescivit atque disposuit, dicimus, Fiet quando Deus voluerit. Si autem non solum tempus quo futurum est, verum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus, Fiet, si Deus voluerit: non quia Deus novam voluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id quod ex aeternitate in ejus immutabili praeparatum est voluntate, tunc erit: