CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.

1. Nunc jam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque spiritualibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritualiter jam vivente, quantum Dominus dignatur adjuvare, videamus. Et illa quidem actio, vel potius quies atque otium quale futurum sit, si verum velim dicere, nescio. Non enim hoc unquam per sensus corporis vidi. Si autem mente, id est intelligentia, vidisse me dicam, quantum est, aut quid est nostra intelligentia ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut ait Apostolus, superat omnem intellectum (Philipp. IV, 7): quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum Angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace victuri sunt, profecto in ea pace victuri sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium: si autem superat et Angelorum, ut nec ipsos excepisse videatur, qui ait, omnem intellectum; secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua ipse Deus pacatus est, sicut novit Deus, non eam nos sic possumus nosse, nec ulli Angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro pacis ejus participes facti summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti Angeli, homines autem nunc longe infra, quantumlibet provectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus vir dicebat, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est (I Cor. XIII, 9, 10); et, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (Ibid. 12). Sic jam vident sancti Angeli, qui etiam nostri Angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum, et accepto Spiritus pignore translati ad regnum Christi, ad eos Angelos jam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua jam tot libros scripsimus, Dei civitas ipsa communis. Sic sunt ergo Angeli nostri, qui sunt Angeli Dei, quemadmodum Christus Dei, Christus est noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt: nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Jesus, Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus: sed nondum ita videmus. Propter quod ait Apostolus, quod paulo ante dixi, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Joannes apostolus loquens, Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Facies autem Dei manifestatio ejus intelligenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus .

2. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spirituali, non dico quod jam video, sed dico quod credo: secundum illud quod in Psalmo lego, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Dico itaque, Visuri sunt Deum in ipso corpore: sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare, ac terram, et quae sunt in ea, non parva quaestio est. Durum est enim dicere quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum volent. Durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non videbit. Si enim propheta Elisaeus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera, quae dedit ei Naaman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam domino suo non vidente, latenter Se fecisse putaverat (IV Reg. V, 8-27); quanto magis in illo corpore spirituali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes? Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus, Ex parte, inquit, scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Deinde ut, quomodo posset, aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 11, 12). Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat; itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae videnda sunt oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes Septuaginta, ista sunt ad Giezi verba Prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conversus est vir de curru suo in obviam tibi, et accepisti pecuniam (IV Reg. V, 26)? et caetera. Sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus, Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo se dixit hoc vidisse Propheta, adjuto quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus. Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spirituale corpus. Neque enim et ille Propheta, quia non eis indiguit ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia; quae tamen spiritu videre posset, etiamsi illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt.

3. Sed utrum videbunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spirituali eo modo utique etiam ipsi oculi spirituales, quantum possunt isti quales nunc habemus; procul dubio per eos Deus videri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in coelo esse, et in terra (ipse quippe ait per Prophetam, Coelum et terram ego impleo [Jerem. XXIII, 24]), aliam partem dicturi sumus eum in coelo habere, et in terra aliam: sed totus in coelo est, totus in terra; non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius videant, quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt videre quam corpora): sed ut videant et incorporalia. Et fortasse ista virtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti viri Job, quando ait ad Deum, In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus videt te; proptera despexi memetipsum, et distabui, et existimavi me terram etcinerem (Job XLII, 5 et 6, sec. LXX). Quamvis hic nihil prohibeat oculum cordis intelligi, de quibus oculis ait Apostolus: Illuminatos oculos habere cordis vestri (Ephes. I, 18). Ipsis autem videri Deum, cum videbitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed utrum etiam corporalibus oculis ibi videatur, hoc in ista quaestione versamus.

4. Illud enim quod scriptum est, Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III 6), sine ullius nodo difficultatis sic intelligi potest, ac si dictum fuerit, Et videbit omnis homo Christum Dei: qui utique in corpore visus est, et in corpore videbitur, quando vivos et mortuos judicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia Scripturarum: sed evidentius venerandi illius senis Simeonis verba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas, Nunc, inquit, dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. (Id. II, 29, 30). Illud etiam quod ait supra memoratus Job, sicut in exemplaribus quae ex Hebraeo sunt invenitur, Et in carne mea videbo Deum (Job XIX, 26, sec. Vulgatam): resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetavit ; non tamen dixit, Per carnem meam. Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intelligi, qui per carnem in carne videbitur: nunc vero potest et sic accipi. In carne mea videbo Deum ; ac si dixisset, In carne mea ero, cum videbo Deum. Et illud quod ait Apostolus, Facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos visuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione videbimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Nec aliter intelligimus quod in Psalmo canitur, Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spirituale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur); ubi aliqua, quae aliter intelligi nequeat , divinarum Scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14).

5. Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intelligibilia videri, et sensu corporis sensibilia, id est, corporalia, ut nec intelligibilia per corpus, nec corporalia per se ipsam mens valeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritualis nullo modo posse videri Deum. Sed istam ratiocinationem et vera ratio et prophetica irridet auctoritas. Quis enim ita sit aversus a vero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cujus oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Elisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim servus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen Propheta non per corpus, sed per spiritum vidit. Sicut ergo constat videri corpora spiritu; quid si tanta erit potentia spiritualis corporis, ut corpore videatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde vitam quidem suam, qua nunc vivit in corpore, et haec terrena membra vegetat facitque viventia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos, novit: aliorum vero vitas, cum sint invisibiles, per corpus videt. Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non videmus.

6. Quamobrem fieri potest, valdeque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora coeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa etiam corporalia gubernantem, per corpora quae gestabimus, et quae conspiciemus quaquaversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus: non sicut nunc invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20) per speculum in aenigmate, et ex parte (I Cor. XIII, 12), ubi plus in nobis valet fides qua credimus, quam rerum corporalium species quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exserentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus; cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritualia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem, etiam per corpora contuebimur. Aut ergo per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divinarum vel difficile vel impossibile est ostendere: aut quod est ad intelligendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in coelo novo et in terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura; videatur et per corpora in omni corpore quocumque fuerint spiritualis corporis oculi acie perveniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis. Tunc enim implebitur quod Apostolus cum dixisset, Nolite ante tempus judicare quidquam; mox addidit, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).