CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.

Quapropter, ut caetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo videmus impleri quod promisit Abrahae, dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): ita quod eidem semini ejus promisit, implebitur, ubi ait per prophetam, Resurgent qui erant in monumentis: et quod ait, Erit coelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendent in cor ipsorum; sed laetitiam et exsultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Jerusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Jerusalem, et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in ea vox fletus (Isai. XXVI, 19, sec. LXX; LXV, 17-19, sec. LXX). Et per alium prophetam, quod praenuntiavit dicens eidem prophetae, In tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro: et multi dormientium in terrae pulvere (sive, ut quidam interpretati sunt, aggere) exsurgent; hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. XII, 1 et 2). Et alio loco per eumdem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi, et obtinebunt illud usque in saeculum, et usque in saeculum saeculorum (Id. VII, 18). Et paulo post, Regnum, inquit, ejus regnum sempiternum (Ibid., 27). Et alia quae ad hoc pertinentia in libro vicesimo posui (cap. 21 sqq.), sive quae non posui, et tamen in eisdem Litteris scripta sunt: venient et haec, sicut et ista venerunt, quae increduli non putabant esse ventura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque ventura esse praedixit, quem perhorrescunt numina Paganorum, teste etiam Porphyrio, nobilissimo philosopho Paganorum.