CAPUT IV. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad coeleste habitaculum non posse transferri.

Sed videlicet homines docti atque sapientes contra vim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque convertit, acute sibi argumentari videntur adversus corporum resurrectionem, et dicere quod in tertio de Republica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseveraret: Quorum non corpora, inquit, sunt in coelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra, nisi in terra maneret. Haec est magna ratio sapientium , quorum Dominus novit cogitationes, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Si enim animae tantummodo essemus, id est, sine ullo corpore spiritus, et in coelo habitantes terrena animalia nesciremus, nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam vinculo mirabili necteremur; nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes, et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo vinciretur? Et tamen plena est terra vegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo connexa et implicita. Cur ergo eodem volente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in coeleste corpus attolli, si animus omni, ac per hoc etiam coelesti corpore praestabilior , terreno corpori potuit illigari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid coelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et vitam, et eam sentientem atque viventem dedignabitur coelum suscipere, aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et vivat ista meliore, quam est corpus omne coeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri voluit, qui hoc quod videndo jam viluit, multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non vehementius admiramur incorporeos animos coelesti corpore potiores, terrenis illigari corporibus, quam corpora, licet terrena, sedibus quamvis coelestibus tamen, corporeis sublimari, nisi quia hoc videre consuevimus, et hoc sumus, illud vero nondum sumus, nec aliquando adhuc vidimus? Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse divini operis reperitur, incorporalibus corporalia quodammodo attexere, quam licet diversa, quia illa coelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare .