|
Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce jam credidit mundus
sublatum terrenum Christi corpus in coelum; resurrectionem carnis et
ascensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus atque
stupentibus, vel doctis, vel indoctis, jam crediderunt et docti et
indocti. Si rem credibilem crediderunt, videant quam sint stolidi,
qui non credunt: si autem res incredibilis credita est, etiam hoc
utique incredibile est, sic creditum esse, quod incredibile est.
Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis
in aeternum, et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem
Deus, antequam vel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit
(Matth. XXVI, 13). Unum duorum incredibilium jam factum
videmus, ut quod erat incredibile, crederet mundus: cur id quod
reliquum est desperatur, ut etiam hoc veniat, quod incredibile
credidit mundus, sicut jam venit, quod similiter incredibile fuit, ut
rem tam incredibilem crederet mundus, quandoquidem hoc utrumque
incredibile, quorum videmus unum, alterum credimus, in eisdem
Litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? Et ipse modus quo
mundus credidit, si consideretur, incredibilior invenitur.
Ineruditos liberalibus disciplinis, et omnino, quantum ad istorum
doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos
dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus
fidei ad mare hujus saeculi paucissimos misit, atque ita et ex omni
genere tam multos pisces, et tanto mirabiliores, quanto rariores etiam
ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, imo
quia placere debet, addamus hoc tertium. Jam ergo tria sunt
incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum
resurrexisse in carne, et in coelum ascendisse cum carne: incredibile
est mundum rem tam incredibilem credidisse: incredibile est homines
ignobiles, infimos , paucissimos, imperitos rem tam incredibilem,
tam efficaciter mundo, et in illo etiam doctis persuadere potuisse.
Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus,
credere; secundum coguntur et cernere; quod non inveniunt unde sit
factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi, et in
coelum cum carne in qua resurrexit ascensio, toto jam mundo praedicatur
et creditur: si credibilis non est, unde toto terrarum orbe jam
credita est? Si multi nobiles, sublimes, docti eam se vidisse
dixerunt, et quod viderunt, diffamare curarunt, eis mundum credidisse
non mirum est; sed istos adhuc credere nolle perdurum est: si autem,
ut verum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se vidisse
dicentibus et scribentibus credidit mundus: cur pauci obstinatissimi,
qui remanserunt, ipsi mundo jam credenti adhuc usque non credunt? Qui
propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum
credidit, quia in tam contemptibilibus testibus multo mirabilius
divinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium quae
dicebant, mira fuerunt facta, non verba. Qui enim Christum in carne
resurrexisse, et cum illa in coelum ascendisse non viderant, id se
vidisse narrantibus, non loquentibus tantum, sed etiam mirifica
facientibus signa credebant. Homines quippe, quos unius, vel ut
multum, duarum linguarum fuisse noverant, repente linguis omnium
gentium loquentes mirabiliter audiebant (Act. II). Claudum ab
uberibus matris ad eorum verbum in Christi nomine post quadraginta
annos incolumem constitisse; sudaria de corporibus eorum ablata
sanandis profuisse languentibus; in via qua fuerant transituri positos
in ordine innumerabiles morbis variis laborantes, ut ambulantium super
eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere; et alia multa
stupenda in Christi nomine per eos facta , postremo etiam mortuos
resurrexisse cernebant (ibid. III, IV). Quae si, ut
leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis
incredibilibus addimus; et ut credatur unum incredibile, quod de
carnis resurrectione atque in coelum ascensione dicitur, multorum
incredibilium testimonia tanta congerimus, et nondum ad credendum
horrenda duritia incredulos flectimus. Si vero per Apostolos
Christi, ut eis crederetur, resurrectionem atque ascensionem
praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt;
hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine
ullis miraculis credidit.
|
|