|
Sed valde ridiculum est, de Romuli falsa divinitate, cum de Christo
loquimur, facere mentionem. Verumtamen cum sexcentis ferme annis ante
Ciceronem Romulus fuerit, atque illa aetas jam fuisse doctrinis
dicatur exculta, ut quod fieri non potest, omne respueret: quanto
magis post sexcentos annos ipsius tempore Ciceronis, maximeque postea
sub Augusto atque Tiberio, eruditioribus utique temporibus,
resurrectionem carnis Christi atque in coelum ascensionem, tanquam id
quod fieri non potest, mens humana ferre non posset, eludensque ab
auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse, atque factam
esse divinitas ipsius veritatis, vel divinitatis veritas, et
contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus et
contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus, praecedens
in Christo, deinde ad novum saeculum in caeteris secutura resurrectio
atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur, et praedicaretur
intrepide, et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum
sanguine sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia
Prophetarum, concurrebant ostenta virtutum, et persuadebatur veritas
nova consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae qui
persequebatur furore, sequeretur fide .
|
|