|
1. Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta
esse, non fiunt? Possem quidem dicere, necessaria fuisse priusquam
crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia
ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non
credit. Verum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse
credantur. Unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in
coelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis, et omne quod
fieri non potest respuentibus, sine ullis miraculis nimium mirabiliter
incredibilia credidit mundus? An forte credibilia fuisse, et ideo
credita esse dicturi sunt? Cur ergo ipsi non credunt? Brevis est
igitur nostra complexio: Aut incredibilis rei , quae non videbatur,
alia incredibilia, quae tamen fiebant et videbantur, fecerunt fidem;
aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis
indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. Hoc ad refellendos
vanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula, quae attestarentur
illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in coelum cum carne
in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. In eisdem quippe
veracissimis Libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et
propter quod credendum facta sunt. Haec, ut fidem facerent,
innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius
innotescunt. Leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in
populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc fiunt miracula
in ejus nomine, sive per sacramenta ejus, sive per orationes vel
memorias sanctorum ejus; sed non eadem claritate illustrantur, ut
tanta quanta illa gloria diffamentur. Canon quippe sacrarum
Litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique
recitari, et memoriae cunctorum inhaerere populorum: haec autem
ubicumque fiunt, ibi sciuntur vix a tota ipsa civitate vel quocumque
commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt,
ignorantibus caeteris, maxime si magna sit civitas; et quando alibi
aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine
difficultate vel dubitatione credantur, quamvis Christianis fidelibus
a fidelibus indicentur.
2. Miraculum quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando
illuminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit pervenire, quia et
grandis est civitas, et ibi erat tunc Imperator, et immenso populo
teste res gesta est, concurrente ad corpora martyrum Protasii et
Gervasii: quae cum laterent, et penitus nescirentur, episcopo
Ambrosio per somnium revelata reperta sunt; ubi caecus ille depulsis
veteribus tenebris diem vidit .
3. Apud Carthaginem autem quis novit, praeter admodum paucissimos,
salutem, quae facta est Innocentio ex advocato vicariae praefecturae,
ubi nos interfuimus, et oculis aspeximus nostris? Venientes enim de
transmarinis, me et fratrem meum Alypium , nondum quidem clericos,
sed jam Deo servientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus,
ipse susceperat, et apud eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis:
fistulas , quas numerosas atque perplexas habuit in posteriore atque
ima corporis parte, jam secuerant ei, et artis suae caetera
medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa et
diuturnos et acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus fefellerat
medicos, atque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire
debuerant. Denique sanatis omnibus quae aperta curabant, iste
remanserat solus, cui frustra impendebatur labor. Quas moras ille
suspectas habens, multumque formidans ne iterum secaretur, quod ei
praedixerat alius medicus domesticus ejus, quem non admiserant illi,
ut saltem videret, cum primum sectus est, quomodo id facerent,
iratusque illum domo abjecerat, vixque receperat, erupit, atque ait:
Iterum me secturi estis? Ad illius, quem noluistis esse praesentem,
verba venturus sum? Irridere illi medicum imperitum, metumque hominis
bonis verbis promissionibusque lenire. Praeterierunt et alii dies
plurimi, nihilque proficiebat omne quod fiebat. Medici tamen in sua
pollicitatione persistebant, non se illum sinum ferro, sed
medicamentis esse clausuros. Adhibuerunt et alium grandaevum jam
medicum, satisque in illa arte laudatum (adhuc enim vivebat)
Ammonium , qui loco inspecto, idem quod illi ex eorum diligentia
peritiaque promisit. Cujus ille factus auctoritate securus, domestico
suo medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem faceta hilaritate,
velut jam salvus, illusit. Quid plura? Tot dies postea inaniter
consumpti transierunt, ut fessi atque confusi faterentur eum nisi ferro
nullo modo posse sanari. Expavit, expalluit nimio timore turbatus:
atque ubi se collegit, farique potuit, abire illos jussit, et ad se
amplius non accedere, nec aliud occurrit fatigato lacrymis et illa jam
necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum quemdam, qui
tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri
nolebat iratus. Sed posteaquam venit ille, laboremque illorum in
cicatricibus sicut artifex vidit, boni viri functus officio, persuasit
homini ut illi potius qui in eo tantum laboraverant, quantum ipse
inspiciens mirabatur, curationis suae fine fruerentur, adjiciens quod
revera nisi sectus esset, salvus esse non posset; sed valde abhorrere
a suis moribus, ut hominibus quorum artificiosissimam operam,
industriam, diligentiam admirans in cicatricibus ejus videret, propter
exiguum quod remansit, palmam tanti laboris auferret. Redditi sunt
animo ejus, et placuit ut eodem Alexandrino assistente ipsi sinum
illum ferro, qui jam consensu omnium aliter insanabilis putabatur,
aperirent. Quae res dilata est in consequentem diem. Sed cum
abiissent illi, ex moerore nimio domini tantus est in domo illa exortus
dolor, ut tanquam funeris planctus vix comprimeretur a nobis.
Visitabant eum quotidie sancti viri, episcopus tunc Uzalensis ,
beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gelosus , ac diaconi
Carthaginensis Ecclesiae: in quibus erat, et ex quibus solus est
nunc in rebus humanis, jam episcopus cum honore a nobis debito
nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia opera Dei , de
hac re saepe collocuti sumus, eumque valde meminisse, quod
commemoramus, invenimus. Qui cum eum, sicut solebant, vespere
visitarent, rogavit eos miserabilibus lacrymis, ut mane dignarentur
esse praesentes suo funeri potius quam dolori. Tantus enim eum metus
ex prioribus invaserat poenis, ut se inter medicorum manus non
dubitaret esse moriturum. Consolati sunt eum illi, et hortati ut in
Deo fideret, ejusque voluntatem viriliter ferret. Inde ad orationem
ingressi sumus: ubi nobis ex more genua figentibus, atque
incumbentibus terrae, ille se ita projecit, tanquam fuisset aliquo
graviter impellente prostratus, et coepit orare: quibus modis, quo
affectu, quo motu animi, quo fluvio lacrymarum, quibus gemitibus
atque singultibus succutientibus omnia membra ejus et pene
intercludentibus spiritum, quis ullis explicet verbis? Utrum orarent
alii, nec in haec eorum averteretur intentio, nesciebam. Ego tamen
prorsus orare non poteram: hoc tantummodo breviter in corde meo dixi,
Domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis? Nihil enim
mihi videbatur addi jam posse, nisi ut exspiraret orando.
Surreximus, et accepta ab Episcopo benedictione discessimus; rogante
illo ut mane adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus.
Illuxit dies qui metuebatur, aderant servi Dei, sicut se adfuturos
esse promiserant: ingressi sunt medici, parantur omnia quae hora illa
poscebat, tremenda ferramenta proferuntur, attonitis suspensisque
omnibus. Eis autem quorum erat major auctoritas, defectum animi ejus
consolando erigentibus, ad manus secturi membra in lectulo
componuntur, solvuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit
medicus, et secandum illum sinum armatus atque intentus inquirit.
Scrutatur oculis, digitisque contrectat; tentat denique modis
omnibus: invenit firmissimam cicatricem. Jam illa laetitia et laus
atque gratiarum actio misericordi et omnipotenti Deo, quae fusa est
ore omnium lacrymantibus gaudiis, non est committenda meis verbis:
cogitetur potius, quam dicatur.
3. In eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de
primariis ipsius civitatis, in mamilla cancrum habebat: rem, sicut
medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem . Aut ergo praecidi
solet, et a corpore separari membrum ubi nascitur; aut, ut aliquanto
homo diutius vivat, tamen inde morte quamlibet tardius adfutura,
secundum Hippocratis, ut ferunt, sententiam (Aphorism. sect. 6,
aph. 38) omnis est omittenda curatio. Hoc illa a perito medico et
suae domui familiarissimo acceperat, et ad solum Deum se orando
converterat. Admonetur in somnis appropinquante Pascha, ut in parte
feminarum observanti ad baptisterium , quaecumque illi baptizata
primitus occurrisset, signaret ei locum signo Christi : fecit, et
confestim sanitas consecuta est. Medicus sane qui ei dixerat, ut
nihil curationis adhiberet, si paulo diutius vellet vivere, cum
inspexisset eam postea, et sanissimam comperisset, quam prius habere
illud malum tali inspectione cognoverat, quaesivit ab ea vehementer
quid adhibuisset ; cupiens, quantum intelligi datur, nosse
medicamentum, quo Hippocratis definitio vinceretur. Cumque ab ea
quid factum esset audisset, voce velut contemnentis et vultu, ita ut
illa metueret ne aliquod contumeliosum verbum proferret in Christum,
religiosa urbanitate respondisse fertur: Putabam, inquit, magnum
aliquid te mihi fuisse dicturam. Atque illa jam exhorrescente, mox
addidit: Quid grande fecit Christus sanare cancrum, qui quatriduanum
mortuum suscitavit (Joan. XI)? Hoc ego cum audissem, et
vehementer stomacharer, in illa civitate atque in illa persona, non
utique obscura, factum tam ingens miraculum sic latere, hinc eam et
admonendam et pene objurgandam putavi. Quae cum mihi respondisset non
se inde tacuisse, quaesivi ab eis, quas forte tunc matronas
amicissimas secum habebat, utrum hoc antea scissent. Responderunt se
omnino nescisse. Ecce, inquam, quomodo non taces, ut nec istae
audiant, quae tibi tanta familiaritate junguntur. Et quia breviter ab
ea quaesiveram, feci ut illis audientibus multumque mirantibus et
glorificantibus Deum, totum ex ordine, quemadmodum gestum fuerit,
indicaret.
4. Medicum quemdam podagrum in eadem urbe, qui cum dedisset nomen ad
Baptismum, et pridie quam baptizaretur, in somnis a pueris nigris
cirratis , quos intelligebat daemones, baptizari eodem anno prohibitus
fuisset, eisque non obtemperans, etiam conculcantibus pedes ejus in
dolorem acerrimum, qualem nunquam expertus est, isset , magisque eos
vincens lavacro regenerationis, ut voverat, ablui non distulisset, in
Baptismate ipso non solum dolore, quo ultra solitum cruciabatur,
verum etiam podagra caruisse, nec amplius, cum diu postea vixisset,
pedes doluisse quis novit? Nos tamen novimus, et paucissimi fratres
ad quos id potuit pervenire.
5. Ex mimo quidam Curubitanus, non solum a paralysi, verum etiam
ab informi pondere genitalium, cum baptizaretur, salvus effectus est;
et liberatus utraque molestia, tanquam mali nihil habuisset in
corpore, de fonte regenerationis ascendit. Quis hoc praeter Curubim
novit, et praeter rarissimos aliquos qui hoc ubicumque audire
potuerunt? Nos autem cum hoc comperissemus, jubente sancto episcopo
Aurelio, etiam ut veniret Carthaginem fecimus: quamvis a talibus
prius audierimus, de quorum fide dubitare non possemus.
6. Vir tribunitius Hesperius apud nos est; habet in territorio
Fussalensi fundum Zubedi appellatum: ubi cum afflictione animalium et
servorum suorum domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti
comperisset, rogavit nostros, me absente, presbyteros, ut aliquis
eorum illo pergeret, cujus orationibus cederent. Perrexit unus,
obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut
cessaret illa vexatio: Deo protinus miserante cessavit. Acceperat
autem ab amico suo terram sanctam de Jerosolymis allatam, ubi sepultus
Christus die tertio resurrexit; eamque suspenderat in cubiculo suo,
ne quid mali etiam ipse pateretur. At ubi domus ejus ab illa
infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat; quam
diutius in cubiculo suo reverentiae causa habere nolebat. Forte
accidit, ut ego et collega tunc meus episcopus Sinitensis ecclesiae
Maximinus, in proximo essemus; ut veniremus rogavit, et venimus.
Cumque nobis omnia retulisset, etiam hoc petivit, ut infoderetur
alicubi, atque ibi orationum locus fieret, ubi etiam possent
Christiani ad celebranda quae Dei sunt congregari. Non restitimus:
factum est. Erat ibi juvenis paralyticus rusticanus: hoc audito
petivit a parentibus suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter
afferrent. Quo cum fuisset allatus, oravit, atque inde continuo
pedibus suis salvus abscessit.
7. Victoriana dicitur villa, ab Hippone-Regio minus triginta
millibus abest. Memoria martyrum ibi est Mediolanensium Protasii et
Gervasii. Portatus est eo quidam adolescens, qui cum die medio
tempore aestatis equum ablueret in fluminis gurgite, daemonem
incurrit. Ibi cum jaceret vel morti proximus, vel simillimus mortuo,
ad vespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis et quibusdam
sanctimonialibus ex more domina possessionis intravit; atque hymnos
cantare coeperunt. Qua voce ille quasi percussus, excussus est: et
cum terribili fremitu altare apprehensum movere non audens sive non
valens, tanquam eo fuerit alligatus, aut affixus, tenebat: et cum
grandi ejulatu parci sibi rogans, confitebatur ubi adolescentem, et
quando, et quomodo invaserit. Postremo se exiturum esse denuntians,
membra ejus singula nominabat, quae se amputaturum exiens minabatur:
atque inter haec verba discessit ab homine. Sed oculus ejus in
maxillam fusus, tenui venula ab interiore quasi radice pendebat,
totumque ejus medium, quod nigellum fuerat, albicaverat. Quo viso
qui aderant (concurrerant autem etiam alii vocibus ejus acciti, et se
omnes in orationem pro illo straverant), quamvis eum sana mente stare
gauderent, rursus tamen propter oculum ejus contristati, medicum
quaerendum esse dicebant. Ibi maritus sororis ejus, qui eum illo
detulerat, Potens est, inquit Deus, sanctorum orationibus, qui
fugavit daemonem, lumen reddere. Tunc, sicut potuit, oculum lapsum
atque pendentem, loco suo revocatum ligavit orario : nec nisi post
septem dies putavit esse solvendum. Quod cum fecisset, sanissimum
invenit . Sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est.
8. Hipponensem quamdam virginem scio, cum se oleo perunxisset, cui
pro illa orans presbyter instillaverat lacrymas suas, mox a daemonio
fuisse sanatam. Scio etiam episcopum semel pro adolescente, quem non
vidit, orasse, illumque illico daemone caruisse.
9. Erat quidam senex Florentius Hipponensis noster, homo
religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat, casulam perdiderat,
et unde sibi emeret non habebat: ad Viginti Martyres, quorum memoria
apud nos est celeberrima , clara voce, ut vestiretur, oravit.
Audierunt eum adolescentes, qui forte aderant, irrisores; eumque
discedentem exagitantes prosequebantur; quasi a Martyribus
quinquagenos folles , unde vestimentum emeret, petivisset. At ille
tacitus ambulans, ejectum grandem piscem palpitantem vidit in littore,
eumque illis faventibus atque adjuvantibus apprehendit, et cuidam coquo
Catoso nomine, bene christiano, ad coquinam conditariam, indicans
quid gestum sit, trecentis follibus vendidit, lanam comparare inde
disponens, ut uxor ejus quomodo posset, ei quo indueretur,
efficeret. Sed coquus concidens piscem, annulum aureum in ventriculo
ejus invenit, moxque miseratione flexus, et religione perterritus,
homini eum reddidit, dicens, Ecce quomodo Viginti Martyres te
vestierunt.
10. Ad Aquas-Tibilitanas episcopo afferente Praejecto reliquias
martyris gloriosissimi Stephani, ad ejus memoriam veniebat magnae
multitudinis concursus et occursus. Ibi caeca mulier, ut ad episcopum
portantem duceretur , oravit: flores quos ferebat dedit; recepit,
oculis admovit, protinus vidit. Stupentibus qui aderant, praeibat
exsultans, viam carpens, et viae ducem ulterius non requirens.
11. Memorati memoriam martyris, quae posita est in castello
Sinitensi, quod Hipponensi coloniae vicinum est, ejusdem loci
Lucillus episcopus, populo praecedente atque sequente portabat.
Fistula, cujus molestia jam diu laboraverat, et familiarissimi sui
medici, qui eam secaret , opperiebatur manus, illius piae sarcinae
vectatione repente sanata est: nam deinceps eam in suo corpore non
invenit.
12. Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat ,
veteri morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris, quam
Possidius illo advexit episcopus , salvus factus est. Idem ipse
postea morbo alio praevalescente, mortuus sic jacebat, ut ei jam
pollices ligarentur: opitulatione memorati martyris, cum de memoria
ejus reportata fuisset et super jacentis corpus missa ipsius presbyteri
tunica, suscitatus est.
13. Fuit ibi vir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aevo
jam gravis, et multum a religione abhorrens christiana. Habebat sane
fidelem filiam, et generum eodem anno baptizatum. Qui cum eum
aegrotantem multis et magnis lacrymis rogarent, ut christianus fieret,
prorsus abnuit, eosque a se turbida indignatione submovit. Visum est
genero ejus, ut iret ad memoriam sancti Stephani, et illic pro eo
quantum posset oraret, ut Deus illi daret mentem bonam, qua credere
non differret in Christum. Fecit hoc ingenti gemitu et fletu, et
sinceriter ardente pietatis affectu: deinde abscedens, aliquid de
altari florum, quod occurrit, tulit; eique, cum jam nox esset, ad
caput posuit: tum dormitum est. Et ecce ante diluculum clamat, ut ad
episcopum curreretur, qui mecum forte tunc erat apud Hipponem. Cum
ergo audisset eum absentem, venire presbyteros postulavit. Venerunt,
credere se dixit, admirantibus atque gaudentibus omnibus, baptizatus
est. Hoc , quamdiu vixit, in ore habebat: Christe, accipe
spiritum meum: cum haec verba beatissimi Stephani, quando lapidatus
est a Judaeis, ultima fuisse (Act. VII, 58) nesciret; quae
huic quoque ultima fuerunt: nam non multo post etiam ipse defunctus
est.
14. Sanati sunt illic per eumdem martyrem etiam podagri duo, unus
civis, peregrinus unus; sed civis omni modo: peregrinus autem per
revelationem quid adhiberet quando doleret, audivit; et cum hoc
fecerit, dolor continuo conquiescit.
15. Audurus nomen est fundi, ubi ecclesia est, et in ea memoria
Stephani martyris. Puerum quemdam parvulum, cum in area luderet,
exorbitantes boves qui vehiculum trahebant, rota obtriverunt, et
confestim palpitavit exspirans. Hunc mater arreptum ad eamdem memoriam
posuit; et non solum revixit, verum etiam illaesus apparuit.
16. Sanctimonialis quaedam in vicina possessione, quae Caspaliana
dicitur, cum aegritudine laboraret, ac desperaretur, ad eamdem
memoriam tunica ejus allata est: quae antequam revocaretur, illa
defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt cadaver ejus parentes, et
recepto spiritu salva facta est.
17. Apud Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam ejusdem
martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia, eoque secum
vestem ejus attulerat: cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei
mortuam nuntiarent. Sed cum, orante illo, ab amicis ejus
exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum
plangeret. Qui cum domum redisset jam suorum ejulatibus personantem,
et vestem filiae quam ferebat, super eam projecisset, reddita est
vitae.
18. Rursus ibidem apud nos Irenaei, cujusdam collectarii filius,
aegritudine exstinctus est. Cumque corpus jaceret exanime, atque a
lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum ejus quidam
inter aliorum consolantium verba suggessit, ut ejusdem martyris oleo
corpus perungeretur. Factum est, et revixit.
19. Itemque apud nos vir tribunitius Eleusinus super memoriam
Martyris , quae in suburbano ejus est, aegritudine exanimatum posuit
infantulum filium: et post orationem, quam cum multis lacrymis ibi
fudit, viventem levavit.
20. Quid faciam? Urget hujus operis implendi promissio, ut non
hic possim omnia commemorare quae scio: et procul dubio plerique
nostrorum, cum haec legent, dolebunt me tam multa praetermisisse,
quae utique mecum sciunt. Quos jam nunc, ut ignoscant, rogo; et
cogitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere
suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia
taceam, ea tantummodo velim scribere, quae per hunc martyrem, id
est, gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi, et
in nostra, plurimi conficiendi sunt libri: nec tamen omnia colligi
poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in
populis. Id namque fieri voluimus, cum videremus antiquis similia
divinarum signa virtutum etiam nostris temporibus frequentari; et ea
non debere multorum notitiae deperire. Nondum est autem biennium, ex
quo apud Hipponem Regium coepit esse ista memoria , et multis, quod
nobis certissimum est, non datis libellis, de iis quae mirabiliter
facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum
pervenerant, quando ista conscripsi. Calamae vero, ubi et ipsa
memoria prius esse coepit, et crebrius dantur, incomparabili
multitudine superant.
21. Uzali etiam, quae colonia Uticae vicina est, multa praeclara
per eumdem Martyrem facta cognovimus: cujus ibi memoria longe prius
quam apud nos, ab episcopo Evodio constituta est. Sed libellorum
dandorum ibi consuetudo non est, vel potius non fuit: nam fortasse
nunc esse jam coepit. Cum enim nuper illic essemus, Petroniam,
clarissimam feminam, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno, in
quo medicorum adjutoria cuncta defecerant, languore sanata est,
hortati sumus volente supradicto. loci episcopo, ut libellum daret,
qui recitaretur in populo; et obedientissime paruit . In quo posuit
etiam, quod hic reticere non possum, quamvis ad ea quae hoc opus
urgent, festinare compellar. A quodam Judaeo dixit sibi fuisse
persuasum, ut annulum capillatio cingulo insereret, quod sub omni
veste ad nuda corporis cingeretur: qui annulus haberet sub gemma
lapidem in renibus inventum bovis. Hoc alligata quasi remedio ad
sancti Martyris limina veniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in
confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut
iter perageret, ante pedes suos illum jacentem annulum vidit, et
capillatiam zonam qua fuerat alligatus, mirata tentavit. Quam cum
omnino suis nodis firmissimis, sicut fuerat, comperisset adstrictam,
crepuisse atque exsiluisse annulum suspicata est: qui etiam ipse cum
integerrimus fuisset inventus, futurae salutis quodammodo pignus de
tanto miraculo se accepisse praesumpsit, atque illud vinculum solvens,
simul cum eodem annulo, projecit in flumen. Non credunt hoc, qui
etiam Dominum Jesum per integra virginalia matris enixum, et ad
discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt: sed hoc certe
quaerant, et, si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina
est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat: ampla
civitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit. Martyr certe
ipse, quo impetrante illa sanata est, in Filium permanentis virginis
credidit, in eum qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est,
credidit: postremo, propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum
qui ascendit in coelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et
ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit. Fiunt
ergo etiam nunc multa miracula, eodem Deo faciente per quos vult, et
quemadmodum vult, qui et illa quae legimus fecit: sed ista nec
similiter innotescunt, neque, ut non excidant animo, quasi glarea
memoriae, crebra lectione tunduntur. Nam et ubi diligentia est, quae
nunc apud nos esse coepit, ut libelli eorum qui beneficia percipiunt,
recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt, pluresque non
adsunt, ut nec illi qui adfuerunt, post aliquot dies, quod
audierunt, mente retineant, et vix quisquam reperiatur illorum, qui
ei quem non adfuisse cognoverit, indicet quod audivit.
22. Unum est apud nos factum, non majus quam illa quae dixi, sed
tam clarum atque illustre miraculum, ut nullum arbitrer esse
Hipponensium, qui hoc non vel viderit, vel didicerit, nullum qui
oblivisci ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres (quorum septem
sunt mares, tres feminae) de Caesarea Cappadociae suorum civium non
ignobiles, maledicto matris recenti, patris eorum obitu destitutae,
quae injuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt
divinitus coerciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore
membrorum: in qua foedissima specie oculos suorum civium non ferentes,
quaquaversum cuique ire visum est, toto pene vagabantur orbe Romano.
Ex his etiam ad nos venerunt duo, frater et soror, Paulus et
Palladia, multis aliis locis miseria diffamante jam cogniti.
Venerunt autem ante Pascha ferme dies quindecim, ecclesiam quotidie,
et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut jam
sibi placaretur Deus, et salutem pristinam redderet. Et illic, et
quacumque ibant, convertebant in se civitatis aspectum. Nonnulli qui
eos alibi viderant, causamque tremoris eorum noverant, aliis, ut
cuique poterant, indicabant. Venit et Pascha, atque ipso die
dominico mane, cum jam frequens populus praesens esset, et loci sancti
cancellos, ubi martyrium erat , idem juvenis orans teneret, repente
prostratus est, et dormienti simillimus jacuit: non tamen tremens,
sicut etiam per somnum solebat. Stupentibus qui aderant, atque aliis
paventibus, aliis dolentibus, cum eum quidam vellent erigere,
nonnulli prohibuerunt, et potius exitum exspectandum esse dixerunt.
Et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat
incolumis, intuens intuentes. Quis ergo se tenuit a laudibus Dei?
Clamantium gratulantiumque vocibus ecclesia usquequaque completa est.
Inde ad me curritur, ubi sedebam jam processurus: irruit alter
quisque post alterum, omnis posterior quasi novum, quod alius prior
dixerat, nuntiantes: meque gaudente et apud me gratias Deo agente,
ingreditur etiam ipse cum pluribus, inclinatur ad genua mea, erigitur
ad osculum meum. Procedimus ad populum, plena erat ecclesia,
personabat vocibus gaudiorum, Deo gratias! Deo laudes! nemine
tacente, hinc atque inde clamantium. Salutavi populum, et rursus
eadem ferventiore voce clamabant. Facto tandem silentio,
Scripturarum divinarum sunt lecta solemnia. Ubi autem ventum est ad
mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius jucunditate
laetitiae. Magis enim eos in opere divino quamdam Dei eloquentiam,
non audire, sed considerare permisi. Nobiscum homo prandit, et
diligenter nobis omnem suae ac maternae fraternaeque calamitatis
indicavit historiam. Sequenti itaque die, post sermonem redditum,
narrationis ejus libellum in crastinum populo recitandum promisi
(Serm. 321). Quod cum ex dominico Paschae die tertio fieret in
gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos
fratres, cum eorum legeretur libellus (Serm. 322). Intuebatur
populus universus sexus utriusque, unum stantem sine deformi motu,
alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non viderant, quid
in eo divinae misericordiae factum esset, in ejus sorore cernebant.
Videbant enim quid in eo gratulandum, quid pro illa esset orandum.
Inter haec recitato eorum libello, de conspectu populi abire eos
praecepi; et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam
disputare, cum ecce, me disputante, voces aliae de memoria Martyris
novae gratulationis audiuntur. Conversi sunt eo qui me audiebant,
coeperuntque concurrere. Illa enim ubi de gradibus descendit, in
quibus steterat, ad sanctum Martyrem orare perrexerat. Quae mox ut
cancellos attigit, collapsa similiter velut in somnum, sana surrexit.
Dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde iste strepitus laetus
exstiterit, ingressi sunt cum illa in basilicam, ubi eramus,
adducentes eam sanam de Martyris loco. Tum vero tantus ab utroque
sexu admirationis clamor exortus est, ut vox continuata cum lacrymis
non videretur posse finiri (Vid. Serm. 323). Perducta est ad
eum locum, ubi paulo ante steterat tremens. Exsultabant eam similem
fratri , cui doluerant remansisse dissimilem: et nondum fusas preces
suas pro illa, jam tamen praeviam voluntatem tam cito exauditam esse
cernebant. Exsultabant in Dei laudem voce sine verbis, tanto
sonitu, quantum aures nostrae ferre vix possent. Quid erat in
cordibus exsultantium, nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis
effusus est?
|
|