LIBER QUARTUS


CONSPECTUS

In quo probatur amplitudinem Romani imperii ac diuturnitatem adscribendam esse, non Jovi diisve Paganorum, quibus singulis vix singulae res et infima quaeque committenda credebantur officia, sed uni vero Deo felicitatis auctori, cujus potestate ac judicio regna terrena constituuntur atque servantur.