|
Cur illi etiam Juno uxor adjungitur, quae dicitur soror et conjux
(Virgil., Aeneid. lib. 1, vers. 47)? Quia Jovem,
inquiunt, in aethere accipimus, in aere Junonem; et haec duo
elementa conjuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est
ergo ille de quo dictum est,
si aliquam partem implet et Juno. An uterque utrumque implet, et
ambo isti conjuges et in duobus istis elementis, et in singulis simul
sunt? Cur ergo aether datur Jovi, aer Junoni? Postremo ipsi duo
satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni?
Et ne ipsi quoque sine conjugibus remanerent, additur Neptuno
Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem coeli partem,
id est aerem, inquiunt, Juno tenet; ita inferiorem maris Salacia,
et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quemadmodum sarciant
fabulas, nec inveniunt. Si enim haec ita essent, tria potius
elementa mundi esse, non quatuor, eorum veteres proderent, ut singula
deorum conjugia singulis dividerentur elementis. Nunc vero omni modo
affirmaverunt, aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua vero sive
superior, sive inferior, utique aqua est: puta quia dissimilis,
numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra, quid aliud
potest esse quam terra, quantalibet diversitate distincta? Deinde
ecce jam totus in his quatuor vel tribus elementis corporeus completus
est mundus: Minerva ubi erit? quid tenebit? quid implebit? Simul
enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit
amborum. Aut si aetheris partem superiorem Minervam tenere dicunt,
et hac occasione fingere poetas quod de Jovis capite nata sit; cur non
ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Jove superior? an
quia indignum erat praeponere patri filiam? Cur non de Jove ipso erga
Saturnum justitia ista servata est? an quia victus est? Ergo
pugnarunt? Absit, inquiunt: fabularum est ista garrulitas. Ecce
fabulis non credatur, et de diis sentiantur meliora: cur ergo non data
est patri Jovis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris?
Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est . Tempus igitur
colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Jupiter insinuatur natus
ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Jupiter et Juno nati
dicuntur ex tempore, si coelum est ille et illa terra, cum facta sint
utique coelum et terra? Nam hoc quoque in libris suis habent eorum
docti atque sapientes: neque de figmentis poeticis, sed de
philosophorum libris a Virgilio dictum est,
|
Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether,
Conjugis in laetae gremium descendit,
|
|
|
Virgil. Georg. lib. 2, vers. 325, 326
|
id est in gremium telluris aut terrae. Quia et hic aliquas
differentias volunt esse, atque in ipsa terra aliud Terram, aliud
Tellurem, aliud Tellumonem putant . Et hos omnes deos habent suis
nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque
veneratos. Eamdem Terram etiam matrem deorum vocant: ut jam poetae
tolerabiliora confingant, si secundum istorum, non poeticos, sed
sacrorum libros, non solum Juno soror et conjux, sed etiam mater est
Jovis . Eamdem terram Cererem, eamdem etiam Vestam volunt: cum
tamen saepius Vestam nonnisi ignem esse perhibeant , pertinentem ad
focos, sine quibus civitas esse non potest; et ideo illi virgines
solere servire, quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur.
Quam totam aboleri vanitatem et exstingui utique ab illo oportuit, qui
est natus ex Virgine. Quis enim ferat, quod cum tantum honoris et
quasi castitatis igni tribuerint, aliquando Vestam non erubescunt
etiam Venerem dicere, ut vanescat in ancillis ejus honorata
virginitas? Si enim Vesta Venus est, quomodo ei rite virgines a
venereis operibus abstinendo servierunt? An Veneres duae sunt, una
virgo, altera mulier? an potius tres, una virginum, quae etiam
Vesta est, alia conjugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices
donum dabant de prostitutione filiarum, antequam jungerent eas viris .
Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique virgo, quoniam habet
maritum. Absit autem ut meretrix, ne filio Junonis et cooperario
Minervae facere videamur injuriam . Ergo haec ad conjugatas
intelligitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa
cum Marte. Rursus, inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista justitia
est, nobis succensere, quod talia dicimus de diis eorum; et sibi non
succensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum
suorum? Et quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur,
haec ipsa theatrica crimina deorum suorum in honorem instituta sunt
eorumdem deorum.
|
|