|
Quid illud, nonne debet movere acutos homines, vel qualescumque
homines? Non enim ad hoc ingenii opus est excellentia, ut deposito
studio contentionis attendant, si mundi animus Deus est, eique animo
mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore,
atque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut
ex ipsius anima, qua vivificatur tota ista moles, vitae atque animae
cunctorum viventium pro cujusque nascentis sorte sumantur, nihil omnino
remanere , quod non sit pars Dei. Quod si ita est, quis non videat
quanta impietas et irreligiositas consequatur, ut quod calcaverit
quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo, pars Dei
trucidetur? Nolo omnia dicere quae possunt occurrere cogitantibus,
dici autem sine verecundia non possunt.
|
|