|
Hic primum quaero, cur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Cur
enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Jove in hac
causa opus est, si Victoria faveat sitque propitia, et semper eat ad
illos, quos vult esse victores? Hac dea favente et propitia, etiam
Jove vacante vel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent?
quae regna non cederent? An forte displicet bonis, iniquissima
improbitate pugnare, et finitimos quietos nullamque injuriam facientes
ad dilatandum regnum bello spontaneo provocare? Plane si ita
sentiunt, approbo et laudo.
|
|