|
Videant ergo ne forte non pertineat ad viros bonos, gaudere de regni
latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus justa bella gesta sunt,
regnum adjuvit ut cresceret: quod utique parvum esset, si quies et
justitia finitimorum contra se bellum geri nulla provocaret injuria: ac
sic felicioribus rebus humanis omnia regna parva essent concordi
vicinitate laetantia; et ita essent in mundo regna plurima gentium, ut
sunt in urbe domus plurimae civium. Proinde belligerare et perdomitis
gentibus dilatare regnum, malis videtur felicitas, bonis necessitas.
Sed quia pejus esset, ut injuriosi justioribus dominarentur, ideo non
incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul dubio felicitas
major est, vicinum bonum habere concordem, quam vicinum malum
subjugare bellantem. Mala vota sunt, optare habere quem oderis, vel
quem timeas, ut possit esse quem vincas. Si ergo justa gerendo
bella, non impia, non iniqua, Romani imperium tam magnum acquirere
potuerunt, numquid tanquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas
aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam
videmus, quae faciebat injuriosos, ut essent cum quibus justa bella
gererentur, et augeretur imperium. Cur autem et iniquitas dea non
sit, vel externarum gentium, si Pavor et Pallor et Febris dii
Romani esse meruerunt? His igitur duabus, id est aliena iniquitate
et dea Victoria, dum bellorum causas iniquitas excitat, Victoria
eadem bella feliciter terminat, etiam feriato Jove crevit imperium.
Quas enim hic partes Jupiter haberet; cum ea quae possent beneficia
ejus putari, dii habentur, dii vocantur, dii coluntur, ipsi pro suis
partibus invocantur? Haberet autem hic etiam ille aliquam partem, si
regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa Victoria. Aut
si regnum munus est Jovis, cur non et victoria munus ejus habeatur?
Quod profecto haberetur, si non lapis in Capitolio , sed verus Rex
regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16) cognosceretur
atque coleretur.
|
|