|
Quid quod et Felicitas dea est? aedem accepit, aram meruit, sacra
ei congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur: ubi enim ipsa
esset, quid boni non esset? Sed quid sibi vult, quod et Fortuna dea
putatur, et colitur? An aliud est felicitas, aliud fortuna? Quia
fortuna potest esse et mala: felicitas autem si mala fuerit, felicitas
non erit. Certe omnes deos utriusque sexus (si et sexum habent)
nonnisi bonos. existimare debemus. Hoc Plato dicit (De
Republica, lib. 2), hoc alii philosophi, hoc excellentes
reipublicae populorumque rectores. Quomodo ergo dea Fortuna aliquando
bona est, aliquando mala? An forte quando mala est, dea non est,
sed in malignum daemonem repente convertitur? Quot sunt ergo deae
istae? Profecto quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae.
Nam cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae
fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et mala esset et bona; his
aliud, iliis aliud? An illa quae dea est, semper bona est? Ipsa
est ergo Felicitas: cur adhibentur duo nomina? Sed hoc ferendum
est: solet enim et una res duobus nominibus appellari. Quid diversae
aedes, diversae arae, diversa sacra? Est causa, inquiunt: quia
felicitas illa est, quam boni habent praecedentibus meritis; fortuna
vero quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuitu accidit
hominibus et bonis et malis, unde etiam fortuna nominatur. Quomodo
ergo bona est, quae sine ullo judicio venit et ad bonos et ad malos?
Utquid autem colitur, quae ita caeca est, passim in quoslibet
incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat, et suis
contemptoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores ejus, ut
ab illa videantur et amentur, jam merita sequitur, non fortuitu
venit. Ubi est ergo definitio illa fortunae? ubi est quod a fortuitis
etiam nomen accepit? Nihil enim prodest eam colere, si fortuna est.
Si autem suos cultores discernit, ut prosit, fortuna non est. An et
ipsam, quo voluerit, Jupiter mittit? Colatur ergo ipse solus: non
enim potest ei jubenti et eam quo voluerit mittenti Fortuna resistere.
Aut certe istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus possit
Dea Felicitas invitari.
|
|