CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas Pagani templis et sacris honoraverunt, praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerunt, si recte aliis divinitas tribuebatur.

Virtutem quoque deam fecerunt: quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed donum Dei est, ipsa ab illo impetretur, a quo solo dari potest: et omnis falsorum deorum turba vanescet. Sed cur et Fides, dea credita est, et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. Unde autem sciunt illi quid sit fides cujus primum et maximum officium est, ut in verum credatur Deum? Sed cur non suffecerat virtus? nonne ibi est et fides? Quando quidem virtutem in quatuor species distribuendam esse viderunt, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Et quoniam istae singulae species suas habent, in partibus justitiae fides est; maximumque locum apud nos habet, quicumque scimus quid sit, quod justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Sed illos miror appetitores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus injuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Cur temperantia dea esse non meruit, cum ejus nomine nonnulli Romani principes non parvam gloriam compararint? Cur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio , cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio , cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri , et Decio filio , cum pro exercitu se voverunt? Si tamen his omnibus vera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? an quia in nomine generali ipsius virtutis omnes coluntur? Sic ergo posset et unus Deus coli, cujus partes caeteri dii putantur. Sed in illa una virtute et fides est, et pudicitia, quae tamen extra in aedibus propriis altaria meruerunt.