|
1. Sed unde nunc agitur, si libri et sacra eorum vera sunt, et
Felicitas dea est, cur non ipsa una quae coleretur constituta est,
quae posset universa conferre, et compendio facere felicem? Quis enim
optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Cur denique tam sero
huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit
? Cur ipse Romulus felicem cupiens condere civitatem, non huic
templum potissimum struxit? Nec propter aliquid diis caeteris
supplicavit, quando nihil deesset, sic haec adesset. Nam et ipse nec
prius rex, nec, ut putant, postea deus fieret, si hanc deam
propitiam non haberet. Utquid ergo constituit Romanis deos, Janum,
Jovem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem, et si
quos alios? utquid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem,
Lunam, Vulcanum, Lucem, et quoscumque alios addidit, inter quos
etiam deam Cloacinam 2, Felicitate neglecta? utquid Numa tot deos
et tot deas sine ista? an eam forte in tanta turba videre non potuit?
Hostilius certe rex deos et ipse novos Pavorem atque Pallorem
propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret.
Praesente quippe Felicitate omnis pavor et pallor, non propitiatus
abscederet, sed pulsus aufugeret.
2. Deinde quid est hoc, quod jam Romanum imperium longe lateque
crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius
imperium, quam felicius fuit? Nam quomodo ibi esset vera felicitas,
ubi vera non erat pietas? Pietas enim est verax veri Dei cultus, non
cultus falsorum tot deorum, quot daemoniorum. Sed et postea jam in
deorum numerum Felicitate suscepta, magna bellorum civilium
infelicitas subsecuta est. An forte juste est indignata Felicitas,
quod et tam sero, et non ad honorem, sed ad contumeliam potius
invitata est, ut cum ea coleretur Priapus, et Cloacina, et Pavor,
et Pallor, et Febris, et caetera non numina colendorum, sed crimina
colentium?
3. Ad extremum, si cum turba indignissima tanta dea colenda visa
est, cur non vel illustrius caeteris colebatur? Quis enim ferat,
quod neque inter deos Consentes quos dicunt in consilium Jovis
adhiberi, nec inter deos quos Selectos vocant, Felicitas constituta
est ? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis
dignitate praeemineret. Cur enim non aliquid melius, quam ipsi
Jovi? Nam quae etiam Jovi regnum nisi Felicitas dedit? si tamen
cum regnaret, felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim
dubitat, facile inveniri hominem qui timeat se fieri regem: nullus
autem invenitur qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo dii, si per
auguria vel quolibet modo eos poss consuli putant, de hac re
consulerentur, utrum vellent Felicitati loco cedere: si forte aliorum
aedibus vel altaribus jam fuisset locus occupatus, ubi aedes major
atque sublimior Felicitati construeretur, etiam ipse Jupiter
cederet, ut ipsum verticem collis Capitolini Felicitas potius
obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod
fieri non potest, qui esse vellet infelix. Nullo modo omnino si
consuleretur, faceret Jupiter, quod ei fecerunt tres dii, Mars,
Terminus, et Juventas, qui majori et regi suo nullo modo cedere loco
voluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius
Capitolium fabricare vellet, eumque locum qui ei dignior aptiorque
videbatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid
contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque
principi voluntate cessuros; quia multi erant illic ubi Capitolium
constitutum est, per augurium quaesivit, utrum concedere locum vellent
Jovi: atque ipsi inde cedere omnes voluerunt, praeter illos quos
commemoravi, Martem, Terminum , Juventatem: atque ideo
Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam
obscuris signis, ut hoc vix homines doctissimi scirent. Nullo modo
igitur Felicitatem Jupiter ipse contemneret, sicut a Termino,
Marte, Juventate contemptus est. Sed ipsi etiam qui non cesserant
Jovi, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat
Jovem. Aut si non cederent, non id contemptu ejus facerent, sed
quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent, quam sine illa in locis
propriis eminere.
4. Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta,
discerent cives unde omnis boni voti petendum esset auxilium. Ac sic
ipsa suadente natura, aliorum deorum superflua multitudine derelicta,
coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum
frequentaretur a civibus qui felices esse vellent, quorum esset nemo
qui nollet: atque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus
petebatur. Quis enim aliquid ab aliquo deo, nisi felicitatem, velit
accipere, vel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si
felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea
est), quae tandem stultitia est, ab aliquo eam deo petere, quam
possis a se ipsa impetrare? Hanc ergo deam super deos caeteros
honorare etiam loci dignitate debuerunt. Sicut enim apud ipsos
legitur, Romani veteres nescio quem Summanum , cui nocturna fulmina
tribuebant, coluerunt magis quam Jovem, ad quem diurna fulmina
pertinerent. Sed postquam Jovi templum insigne ac sublime constructum
est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut vix
inveniatur qui Summani nomen, quod audire jam non potest, se saltem
legisse meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod
verum est, munus est Dei; ille Deus quaeratur, qui eam dare
possit, et deorum falsorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum
hominum multitudo vana sectatur, dona Dei deos sibi faciens, et
ipsum, cujus ea dona sunt, obstinatione superbae voluntatis
offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tanquam deam
felicitatem colit, et Deum datorem felicitatis relinquit: sicut
carere non potest fame, qui panem pictum lingit, et ab homine qui
verum habet, non petit.
|
|