|
Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos adversus eos, qui Romanae
reipublicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos
quaecumque et quantacumque occurrere potuissent, vel satis esse
viderentur, mala, quae illa civitas pertulit, vel ad ejus imperium
provinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent:
quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si jam vel illis clareret
nostra religio, vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in
secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absolvimus: in
secundo agentes de malis morum, quae mala vel sola, vel maxima
deputanda sunt; in tertio autem de his quae stulti sola perpeti
exhorrent, corporis videlicet externarumque rerum, quae plerumque
patiuntur et boni. Illa vero mala non dico patienter, sed libenter
habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa
civitate atque ejus imperio? nec inde omnia usque ad Caesarem
Augustum. Quid, si commemorare voluissem, et exaggerare illa mala,
quae non sibi invicem homines faciunt, sicut sunt vastationes
eversionesque bellantium, sed ex ipsius mundi elementis terrenis
accidunt rebus? quae uno loco Apuleius breviter stringit in eo libro
quem de Mundo scripsit , terrena omnia dicens mutationes,
conversiones atque interitus habere. Namque immodicis tremoribus
terrarum, ut verbis ejus utar, dissiluisse humum, et interceptas
urbes cum populis dicit: abruptis etiam imbribus prolutas totas esse
regiones: illas etiam quae prius fuerant continentes, hospitibus atque
advenis fluctibus insulatas, aliasque desidia maris pedestri accessu
pervias factas: ventis ac procellis eversas esse civitates: incendia
de nubibus emicasse , quibus Orientis regiones conflagratae
perierunt; et in Occidentis plagis scaturigines quasdam ac proluviones
easdem strages dedisse. Sic ex Aetnae verticibus quondam effusis
crateribus, divino incendio per declivia, torrentis vice flammarum
flumina cucurrisse. Si haec atque hujusmodi, quae habet historia,
unde possem, colligere voluissem, quando finissem quae illis
temporibus evenerunt, antequam Christi nomen illa istorum vana et
verae saluti perniciosa comprimeret? Promiseram etiam me
demonstraturum, quos eorum mores, et quam ob causam Deus verus ad
augendum imperium adjuvare dignatus est, in cujus potestate sunt regna
omnia; quamque nihil eos adjuverint hi quos deos putant, et potius
quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc mihi video esse
dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia
fallacia daemonum, quos velut deos colebant, quantum malorum invexerit
moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca jam dicta sunt. Per
omnes autem absolutos tres libros, ubi opportunum visum est,
commendavimus etiam in ipsis bellicis malis quantum solatiorum Deus per
Christi nomen, cui tantum honoris, Barbari detulerunt praeter
bellorum morem, bonis malisque contulerit, quomodo qui facit solem
suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45).
|
|