|
Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod
paulo ante commemoravi, Martem et Terminum et Juventatem nec Jovi
regi deorum loco cedere voluisse? Sic enim, inquiunt, significatum
est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret
daturam; Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem
commoturum; juventutem etiam Romanam propter deam Juventatem nemini
esse cessuram. Videant ergo quomodo habeant istum regem deorum suorum
et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro adversario ponerent,
cui non cedere pulchrum esset. Quanquam haec si vera sunt, non habent
omnino quid timeant. Non enim confessuri sunt quod dii cesserint
Christo, qui Jovi cedere noluerunt. Salvis quippe imperii finibus
Christo cedere potuerunt, et de sedibus locorum et maxime de corde
credentium. Sed antequam Christus veniret in carne, antequam denique
ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus; sed tamen
posteaquam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquoties
Romanus exercitus fusus est, hoc est versus in fugam, falsumque
ostendit auspicium, quo Juventas illa non cesserat Jovi; et gens
Martia, superantibus atque irrumpentibus Gallis, in ipsa Urbe
contrita est; et termini imperii, deficientibus multis ad Annibalem
civitatibus, in angustum fuerant coarctati. Ita evacuata est
pulchritudo auspiciorum, remansit contra Jovem contumacia, non
deorum, sed daemoniorum. Aliud est enim non cessisse; aliud unde
cesseras redisse. Quanquam et postea in Orientalibus partibus
Hadriani voluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque
tres provincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam,
Persarum concessit imperio : ut deus ille Terminus, qui Romanos
terminos secundum istos tuebatur, et per illud pulcherrimum auspicium
loco non cesserat Jovi, plus Hadrianum regem hominum, quam regem
deorum timuisse videatur. Receptis quoque alio tempore provinciis
memoratis, nostra pene memoria retrorsus Terminus cessit, quando
Julianus , deorum illorum oraculis deditus, immoderato ausu naves
jussit incendi, quibus alimonia portabatur: qua exercitus destitutus,
mox etiam ipso hostili vulnere exstincto, in tantam est redactus
inopiam, ut inde nullus evaderet, undique hostibus incursantibus
militem imperatoris morte turbatum , nisi placito pacis illic imperii
fines constituerentur, ubi hodieque persistunt; non quidem tanto
detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen
compositione defixi. Vano igitur augurio deus Terminus non cessit
Jovi, qui cessit Hadriani voluntati, cessit etiam Juliani
temeritati, et Joviani necessitati. Viderunt haec intelligentiores
gravioresque Romani; sed contra consuetudinem civitatis, quae
daemoniacis ritibus fuerat obligata, parum valebant: quia et ipsi
etiamsi illa vana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius veri
Dei regimine atque imperio constitutae, religiosum cultum, qui Deo
debetur, exhibendum putabant: servientes, ut ait Apostolus,
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom.
I, 25). Hujus Dei veri erat auxilium necessarium, a quo
mitterentur sancti viri et veraciter pii, qui pro vera religione
morerentur, ut falsae a viventibus tollerentur .
|
|