|
Cicero augur irridet auguria , et reprehendit homines corvi et
corniculae vocibus vitae consilia moderantes (De Divinatione, lib.
2, cap. 37). Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit
incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem.
Disputat apud eum Q. Lucilius Balbus in secundo de Deorum Natura
libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum velut physicas et
philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et
opinionibus fabulosis, ita loquens: Videtisne igitur, ut a physicis
rebus bene atque utiliter inventis, ratio sit tracta ad commentitios et
fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones, erroresque
turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim nobis
deorum, et aetates, et vestitus ornatusque noti sunt: genera
praeterea, conjugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem
imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur:
accepimus enim deorum cupiditates, aegritudines, iracundias. Nec
vero (ut fabulae ferunt) dii bellis praeliisque caruerunt. Nec
solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contrarios alii dii ex
alia parte defenderent (Iliadis Y, vers. 67 sqq.), sed etiam
ut cum Titanis aut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt. Haec
et dicuntur et creduntur stultissime, et plena sunt vanitatis summaeque
levitatis (Cap. 28). Ecce interim quae confitentur qui defendunt
deos Gentium. Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad
religionem vero, quae ipse secundum Stoicos videtur docere: Non enim
philosophi solum, inquit, verum etiam majores nostri superstitionem a
religione separaverunt . Nam qui totos dies precabantur, inquit, et
immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt
appellati (Vide Lactantium, lib. 4, cap. 28): quis non
intelligat eum conari, dum consuetudinem civitatis timet, religionem
laudare majorum, eamque a superstitione velle sejungere, sed quomodo
id possit non invenire? Si enim a majoribus illi sunt appellati
superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et
illi , qui instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra
diversa aetate et veste distincta, deorum genera, conjugia,
cognationes? Haec utique cum tanquam superstitiosa culpantur,
implicat ista culpa majores talium simulacrorum institutores atque
cultores: implicat et ipsum, qui quantolibet eloquio se in libertatem
nitatur evolvere, necesse habebat ista venerari; nec quod in hac
disputatione disertus insonat, mutire auderet in populi concione.
Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non Coelo et
Terrae; sicut iste disputat, sed ei qui fecit coelum et terram; qui
has superstitiones, quas iste Balbus velut balbutiens vix
reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per Apostolorum
praedicationem, per fidem martyrum pro veritate morientium et cum
veritate viventium, non solum in cordibus religiosis, verum etiam in
aedibus superstitiosis libera suorum servitute subvertit.
|
|