|
1. Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus divinis ludos scenicos,
quamvis non judicio proprio, posuisse, cum ad deos colendos multis
locis velut religiosus hortetur, nonne ita confitetur, non se illa
judicio suo sequi, quae civitatem Romanam instituisse commemorat, ut
si eam civitatem, novam constitueret, ex naturae potius formula deos
nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed jam
quoniam in vetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et
cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, et ad
eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos magis colere,
quam despicere vulgus velit. Quibus verbis homo acutissimus satis
indicat, non se aperire omnia, quae non sibi contemptui essent, sed
etiam ipsi vulgo despicienda viderentur, nisi tacerentur. Ego ista
conjicere putari debui, nisi evidenter alio loco ipse diceret de
religionibus loquens, multa esse vera, quae non modo vulgo scire non
sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum
expediat, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate
parietibusque clausisse. Hic certe totum consilium prodidit velut
sapientium, per quos civitates et populi regerentur. Hac tamen
fallacia miris modis maligni daemones delectantur, qui et deceptores et
deceptos pariter possident, a quorum dominatione non liberat nisi
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
2. Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus, quod hi
soli ei videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum
esse animam motu ac ratione mundum gubernantem . Ac per hoc, etsi
nondum tenebat quod veritas habet; Deus enim verus, non anima, sed
animae quoque est effector et conditor: tamen si contra praejudicia
consuetudinis liber esse posset, unum Deum colendum fateretur atque
suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem: ut ea cum illo de hac re
quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, non potius et animae
creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus annos centum et
septuaginta deos sine simulacro coluisse
inquit,
|
“mansisset, castius dii observarentur.”
|
|
Cui sententiae suae testem
adhibet inter caetera etiam gentem Judaeam: nec dubitat eum locum ita
concludere, ut dicat, qui primi simulacra deorum populis posuerunt,
eos civitatibus suis et metum dempsisse, et errorem addidisse;
prudenter existimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate
contemni. Quod vero non ait, Errorem tradiderunt; sed,
addiderunt; jam utique fuisse etiam sine simulacris intelligi vult
errorem. Quapropter cum solos dicit animadvertisse quid esset Deus,
qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque existimat sine
simulacris observari religionem, quis non videat quantum propinquaverit
veritati? Si enim aliquid contra vetustatem tanti posset erroris,
profecto et unum Deum, a quo mundum crederet gubernari, et sine
simulacro colendum esse censeret; atque in tam proximo inventus facile
fortasse de animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius
incommutabilem, quae ipsam quoque animam condidisset, Deum verum esse
sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales viri in suis litteris
multorum deorum ludibria posuerunt, confiteri ea potius occulta Dei
voluntate compulsi sunt, quam persuadere conati. Si qua igitur a
nobis inde testimonia proferuntur, ad eos redarguendos proferuntur,
qui nolunt advertere de quanta et quam maligna daemonum potestate nos
liberet singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum
Spiritus impertiti.
|
|