|
Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est verus
Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis. Neque hoc temere et
quasi fortuitu, quia Deus est, non fortuna; sed pro rerum ordine ac
temporum occulto nobis, notissimo sibi: cui tamen ordini temporum non
subditus servit, sed cum ipse tanquam dominus regit, moderatorque
disponit. Felicitatem vero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et
non habere et habere servientes, possunt et non habere et habere
regnantes. Quae tamen plena in ea vita erit, ubi nemo jam serviet .
Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur, et malis; ne ejus
cultores adhuc in provectu animi parvuli haec ab eo munera quasi magnum
aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum veteris Testamenti, ubi
occultum erat novum, quod illic promissa et dona terrena sunt:
intelligentibus et tunc spiritualibus quamvis nondum in manifestatione
praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur
aeternitas, et in quibus Dei donis esset vera felicitas.
|
|