|
Jam itaque videamus quale sit, quod tantam latitudinem ac
diuturnitatem imperii Romani illis diis audent tribuere: quos etiam
per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se
honeste coluisse contendunt . Quanquam prius vellem paululum
inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem
non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine
civili, vel hostili, tamen humano, cum tenebroso timore et cruenta
cupiditate versantium, ut vitrea laetitia comparetur fragiliter
splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii
magnitudine ac latitudine velle gloriari. Hoc ut facilius
dijudicetur, non vanescamus inani ventositate jactati, atque
obtundamus intentionis aciem altisonis vocabulis rerum, cum audimus
populos, regna, provincias: sed duos constituamus homines (nam
singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum
est civitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi),
quorum duorum hominum, pauperem unum, vel potius mediocrem; alium
praedivitem cogitemus: sed divitem timoribus anxium, moeroribus
tabescentem, cupiditate flagrantem, nunquam securum, semper
inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem
sane his miseriis patrimonium suum in immensum modum, atque illis
augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem vero illum re
familiari parva atque succincta sibi sufficientem, charissimum suis,
cum cognatis 3, vicinis, amicis dulcissima pace gaudentem, pietate
religiosum, benignum mente, sanum corpore, vita parcum, moribus
castum, conscientia securum. Nescio utrum quisquam ita desipiat, ut
audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita
in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula
sequitur aequitatis: qua vigilanter adhibita, si nostra intentio
corrigatur, facillime videbimus ubi habitet vanitas, et ubi
felicitas. Quapropter si verus Deus colatur, eique sacris veracibus
et bonis moribus serviatur, utile est ut boni longe lateque diu
regnent. Neque hoc tam ipsis, quam illis utile est, quibus regnant.
Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna
dona Dei sunt, sufficit eis ad veram felicitatem, qua et ista vita
bene agatur, et postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum
bonorum non tam illis praestatur, quam rebus humanis: malorum vero
regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos vastant scelerum majore
licentia; his autem qui eis serviendo subduntur, non nocet nisi
iniquitas propria. Nam justis quidquid malorum ab iniquis dominis
irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen. Proinde
bonus etiamsi serviat, liber est: malus autem etiamsi regnet, servus
est; nec unius hominis, sed quod est gravius, tot dominorum, quot
vitiorum. De quibus vitiis cum ageret Scriptura divina, A quo enim
quis, inquit, devictus est, huic et servus addictus est (II
Petr. II, 19).
|
|