|
Justinus qui graecam, vel potius peregrinam, Trogum Pompeium
secutus, non latine tantum, sicut ille, verum etiam breviter scripsit
historiam, opus librorum suorum sic incipit:
|
“Principio rerum
gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium hujus
majestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio
provehebat. Populi nullis legibus tenebantur: arbitria principum pro
legibus erant . Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat:
intra suam cuique Patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus,
rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii
cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis, et rudes
adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit.”
|
|
Et
paulo post:
|
“Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis
continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis, cum
accessione virium fortior ad alios transiret, et proxima quaeque
victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos
subegit.”
|
|
Qualibet autem fide rerum, vel iste vel Trogus scripserit
(nam quaedam illos fuisse mentitos, aliae fideliores litterae
ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores, regnum
Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. Tam diu autem
perseveravit, ut Romanum nondum sit ejus aetatis. Nam sicut scribunt
qui chronicam historiam persecuti sunt , mille ducentos et quadraginta
annos ab anno primo quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum,
donec transferretur ad Medos . Inferre autem bella finitimis, et
inde in caetera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni
cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium
nominandum est?
|
|