|
Si nullo deorum adjutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit,
quare diis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque
diuturnum? Quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. Si
autem et illud deorum adjutorio tribuendum esse contendunt, quaero
quorum. Non enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios
tunc colebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi
peritiores fabros imperii construendi atque servandi, numquidnam mortui
sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi
reddita, vel alia promissa majore, ad Medos transire maluerunt,
atque inde rursus ad Persas, Cyro invitante et aliquid commodius
pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus, post Alexandri
Macedonis regnum magnum locis, sed brevissimum tempore, in suo regno
adhuc usque perdurat. Hoc si ita est, aut infideles dii sunt, qui
suos deserunt, et ad hostes transeunt; quod nec homo fecit Camillus,
quando victor et expugnator adversissimae civitatis, Romam, cui
vicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus injuriae, memor
patriae, a Gallis iterum liberavit: aut non ita fortes sunt, ut deos
esse fortes decet, qui possunt humanis vel consiliis vel viribus
vinci. Aut si, cum inter se belligerant, non dii ab hominibus, sed
dii ab aliis diis forte vincuntur, qui sunt quarumque proprii
civitatum; habent ergo et ipsi inter se inimicitias, quas pro sua
quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos debuit colere civitas
magis, quam alios, a quibus adjuvarentur sui. Postremo, quoquo modo
se habeat deorum iste vel transitus, vel fuga, vel migratio, vel in
pugna defectio, nondum illis temporibus atque in illis terrarum
partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per
ingentes bellicas clades amissa atque translata sunt. Nam si post
mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum
est, jam ibi christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum, et
deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet; quid aliud gentis illius
vani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conservatum est,
nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire
potuisse? In qua voce vanitatis, quae poterat esse, isti attendant
speculum suum; et similia conqueri, si ullus in eis pudor est,
erubescant. Quanquam Romanum imperium afflictum est potius, quam
mutatum; quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit: et
ab illa est afflictione recreatum; quod nec istis temporibus
desperandum est. Quis enim de hac re novit voluntatem Dei?
|
|