|
Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam Romani
colebant, quem potissimum, vel quos deos credant illud imperium
dilatasse atque servasse. Neque enim in hoc tam praeclaro opere et
tantae plenissimo dignitatis audent aliquas partes deae Cloacinae (a)
tribuere; aut Volupiae, quae a voluptate appellata est; aut
Lubentinae, cui nomen est a libidine; aut Vaticano qui infantum
vagitibus praesidet; aut Cuninae, quae cunas eorum administrat.
Quando autem possunt uno loco libri hujus commemorari omnia nomina
deorum, aut dearum , quae illi grandibus voluminibus vix comprehendere
potuerunt, singulis rebus propria dispertientes officia numinum? Nec
agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt; sed rura deae
Rusinae, juga montium deo Jugatino (b); collibus deam
Collatinam, vallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt
unam Segetiam talem invenire, cui semel segetes commendarent: sed
sata frumenta quamdiu sub terra essent, praepositam voluerunt habere
deam Sejam; cum vero jam essent super terram et segetem facerent,
deam Segetiam; frumentis vero collectis atque reconditis, ut tuto
servarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere
videretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque ad
aristas aridas perveniret? Non tamen satis fuit hominibus deorum
multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum turbae
prostitueretur, unius Dei veri castum dedignata complexum.
Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus (c),
geniculis nodisque culmorum deum Nodotum, involumentis folliculorum
deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam
Patelanam ; cum segetes novis aristis aequantur, quia veteres aequare
hostire dixerunt, deam Hostilinam ; florentibus frumentis deam
Floram, lactescentibus deum Lacturnum , maturescentibus deam
Matutam ; cum runcantur, id est a terra auferuntur, deam Runcinam.
Nec omnia commemoro, quia me piget quod illos non pudet. Haec autem
paucissima ideo dixi, ut intelligeretur nullo modo eos dicere audere
ista numina imperium constituisse, auxisse, conservasse Romanum,
quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil universum uni
alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret imperium, cui curam
gerere simul et segetibus et arboribus non licebat? Quando de armis
Cunina cogitaret, cujus praepositura parvulorum cunas non
permittebatur excedere? Quando Nodutus adjuvaret in bello, qui nec
ad folliculum spicae, sed tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum
quisque domui suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino
sufficit: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam
cardini, Limentinum limini . Ita non poterat Forculus simul et
cardinem limenque servare.
|
|