|
Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque
concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem
seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant; non
multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est:
quandoquidem ipsum causarum ordinem et quandam connexionem Dei summi
tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et
cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere; a quo
sunt omnes potestates, quamvis ab illo non sint omnium voluntates.
Ipsam itaque praecipue Dei summi voluntatem, cujus potestas
insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic
probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi versus:
|
Duc, summe pater, altique dominator poli,
Quocumque placuit, nulla parendi mora est.
Adsum impiger: fac nolle, comitabor gemens,
Malusque patiar facere quod licuit bono .
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt .
|
|
Nempe evidentissime hoc ultimo versu ea fata appellavit, quam supra
dixerat summi patris voluntatem: cui se paratum obedire dicit, ut
volens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam scilicet
|
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
|
|
Illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos
Cicero in latinum vertit:
|
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
Juppiter auctiferas lustravit lumine terras .
|
|
Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia: sed
quoniam Stoicos dicit, vim fati asserentes, istos ex Homero versus
solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum
opinione tractatur, cum per istos versus, quos disputationi adhibent,
quam de fato habent, quid sentiant esse fatum, apertissime
declaratur, quoniam Jovem appellant, quem summum deum putant, a quo
connexionem dicunt pendere fatorum.
|
|