|
1. Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid se
adversus eos valere, nisi auferat divinationem . Quam sic conatur
auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque omnibus viribus
nullam esse omnino contendat, vel in Deo, vel in homine , nullamque
rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam negat, et omnem
prophetiam luce clariorem conatur evertere vanis argumentationibus, et
opponendo sibi quaedam oracula, quae facile possunt refelli: quae
tamen nec ipsa convincit. In his autem mathematicorum conjecturis
refutandis ejus regnat oratio; quia vere tales sunt, ut se ipsae
destruant et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores qui vel
siderea fata constituunt, quam iste, qui tollit praescientiam
futurorum. Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum,
apertissima insania est. Quod et ipse cum videret, etiam illud
tentavit asserere, quod scriptum est, Dixit insipiens in corde suo,
Non est Deus (Psal. XIII, 1): sed non ex sua persona.
Vidit enim quam esset invidiosum et molestum: ideoque Cottam fecit
disputantem de hac re adversum Stoicos in libris de deorum Natura
(Libro 3), et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes
defendendas dedit, maluit ferre sententiam, quam pro Cotta, qui
nullam naturam divinam esse contendit. In libris vero de Divinatione
ex se ipso apertissime oppugnat praescientiam futurorum. Hoc autem
totum facere videtur, ne fatum esse consentiat, et perdat liberam
voluntatem. Putat enim, concessa scientia futurorum, ita esse
consequens fatum, ut negari omnino non possit. Sed quoquo modo se
habeant tortuosissimae concertationes et disputationes philosophorum,
nos ut confitemur summum et verum Deum, ita voluntatem summamque
potestatem ac praescientiam ejus confitemur. Nec timemus ne ideo non
voluntate faciamus, quod voluntate facimus, quia id nos facturos ille
praescivit, cujus praescientia falli non potest. Quod Cicero
timuit, ut oppugnaret praescientiam; et Stoici, ut non omnia
necessitate fieri dicerent, quamvis omnia fato fieri contenderent.
2. Quid est ergo quod Cicero timuit in praescientia futurorum, ut
eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet quia si
praescita sunt omnia futura, hoc ordine venient, quo ventura esse
praescita sunt: et si hoc ordine venient, certus est ordo rerum
praescienti Deo: et si certus est ordo rerum, certus est ordo
causarum; non enim aliquid fieri potest, quod non aliqua efficiens
causa praecesserit: si autem certus est ordo causarum, quo fit omne
quod fit; fato, inquit, fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est,
nihil est in nostra potestate, nullumque est arbitrium voluntatis:
quod si concedimus, inquit, omnis humana vita subvertitur; frustra
leges dantur; frustra objurgationes, laudes, vituperationes,
exhortationes adhibentur; neque ulla justitia bonis praemia, et malis
supplicia constituta sunt. Haec ergo ne consequantur indigna et
absurda et perniciosa rebus humanis, non vult esse praescientiam
futurorum: atque in has angustias coarctat animum religiosum, ut unum
eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra voluntate, aut esse
praescientiam futurorum: quoniam utrumque arbitratur esse non posse,
sed si alterum confirmabitur, alterum tolli; si elegerimus
praescientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium; si elegerimus
voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque ut
vir magnus et doctus, et vitae humanae plurimum ac peritissime
consulens, ex his duobus elegit liberum voluntatis arbitrium: quod ut
confirmaretur, negavit praescientiam futurorum: atque ita, dum vult
facere liberos, fecit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque
eligit, utrumque confitetur, et fide pietatis utrumque confirmat.
Quomodo, inquit? Nam si est praescientia futurorum, sequentur illa
omnia, quae connexa sunt, donec eo perveniatur, ut nihil sit in
nostra voluntate. Porro si est aliquid in nostra voluntate, eisdem
recursis gradibus eo pervenitur, ut non sit praescientia futurorum.
Nam per illa omnia sic recurritur: Si est voluntatis arbitrium, non
omnia fato fiunt: si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo
causarum: si certus causarum ordo non est, nec rerum certus est ordo
praescienti Deo, quae fieri non possunt, nisi praecedentibus et
efficientibus causis: si rerum ordo praescienti Deo certus non est,
non omnia sic veniunt, ut ea ventura praescivit: porro si non omnia
sic veniunt, ut ab illo ventura praescita sunt, non est, inquit, in
Deo praescientia omnium futurorum.
3. Nos adversus istos sacrilegos ausus atque impios, et Deum
dicimus omnia scire antequam fiant, et voluntate nos facere, quidquid
a nobis nonnisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato
fieri non dicimus, imo nulla fieri fato dicimus: quoniam fati nomen
ubi solet a loquentibus poni, id est in constitutione siderum cum
quisque conceptus aut natus est (quoniam res ipsa inaniter
asseritur), nihil valere monstramus. Ordinem autem causarum, ubi
voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo
nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum intelligamus, id est a
loquendo : non enim abnuere possumus esse scriptum in Litteris
sanctis, Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas
Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique
secundum opera ejus (Psal. LXI, 12, 13). Quod enim dictum
est, Semel locutus est, intelligitur, Immobiliter, hoc est
incommutabiliter, est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia quae
futura sunt, et quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a
fando fatum appellare, nisi hoc nomen jam in alia re soleret
intelligi, quo corda hominum nolumus inclinari. Non est autem
consequens, ut, si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil
sit in nostrae voluntatis arbitrio. Et ipsae quippe nostrae voluntates
in causarum ordine sunt, qui certus est Deo ejusque praescientia
continetur; quoniam et humanae voluntates humanorum operum causae
sunt. Atque ita qui omnes rerum causas praescivit, profecto in eis
causis etiam nostras voluntates ignorare non potuit, quas nostrorum
operum causas esse praescivit.
4. Nam et illud quod idem Cicero concedit nihil fieri si causa
efficiens non praecedat (Libro de Fato, cap. 10, et seqq.),
satis est ad eum in hac quaestione redarguendum. Quid enim eum
adjuvat, quod dicit, nihil quidem fieri sine causa, sed non omnem
causam esse fatalem; quia est causa fortuita, est naturalis, est
voluntaria? Sufficit quia omne quod fit, nonnisi causa praecedente
fieri confitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde
etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed latentes;
easque tribuimus vel Dei veri, vel quorumlibet spirituum voluntati:
ipsasque naturales nequaquam ab illius voluntate sejungimus, qui est
auctor omnis conditorque naturae. Jam vero causae voluntariae aut Dei
sunt, aut Angelorum, aut hominum, aut quorumque animalium: si tamen
appellandae sunt voluntates animalium rationis expertium motus illi,
quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid vel appetunt ,
vel evitant. Angelorum autem voluntates dico, sive bonorum, quos
Angelos Dei dicimus; sive malorum, quos angelos diaboli vel etiam
daemones appellamus: sic et hominum bonorum scilicet et malorum. Ac
per hoc colligitur, non esse causas efficientes omnium quae fiunt,
nisi voluntarias, illius naturae scilicet quae spiritus vitae est.
Nam et aer iste seu ventus, dicitur spiritus: sed quoniam corpus
est, non est spiritus vitae. Spiritus ergo vitae, qui vivificat
omnia, creatorque est omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse
est Deus, spiritus utique non creatus. In ejus voluntate summa
potestas est, quae creatorum spirituum voluntates bonas adjuvat, malas
judicat, omnes ordinat; et quibusdam tribuit potestates , quibusdam
non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium
potestatum dator, non voluntatum. Malae quippe voluntates ab illo non
sunt; quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est. Corpora igitur
magis subjacent voluntatibus; quaedam nostris, id est omnium
animantium mortalium, et magis hominum quam bestiarum; quaedam vero
angelorum: sed omnia maxime Dei voluntati subdita sunt; cui etiam
voluntates omnes subjiciuntur, quia non habent potestatem nisi quam
ille concedit. Causa itaque rerum quae facit, nec fit, Deus est.
Aliae vero causae et faciunt, et fiunt; sicut sunt omnes creati
spiritus, maxime rationales. Corporales autem causae, quae magis
fiunt, quam faciunt, non sunt inter causas efficientes annumerandae;
quoniam hoc possunt, quod ex ipsis faciunt spirituum voluntates.
Quomodo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id
efficit, ut nihil sit in nostra voluntate, cum in ipso causarum ordine
magnum habeant locum nostrae voluntates? Contendat ergo Cicero cum
eis, qui hunc causarum ordinem dicunt esse fatalem, vel potius ipsum
fati nomine appellant (Libro de Fato, capp. 11, 12); quod
nos abhorremus, praecipue propter vocabulum, quod non in re vera
consuevit intelligi. Quod vero negat ordinem omnium causarum esse
certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici
detestamur. Aut enim Deum esse negat, quod quidem inducta alterius
persona in libris de Deorum Natura facere molitus est: aut si esse
confitetur Deum, quem negat praescium futurorum, etiam sic dicit
nihil aliud, quam quod ille dixit insipiens in corde suo, Non est
Deus (Psal. XIII, 1). Qui enim non est praescius omnium
futurorum, non est utique Deus. Quapropter et voluntates nostrae
tantum valent, quantum Deus eas valere voluit atque praescivit: et
ideo quidquid valent, certissime valent; et quod facturae sunt, ipsae
omnino facturae sunt: quia valituras atque facturas ille praescivit,
cujus praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati nomen
alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum esse infirmioris,
potentioris voluntatem, qui eum habet in potestate, quam illo causarum
ordine, quem non usitato, sed suo more Stoici fatum appellant,
arbitrium nostrae voluntatis auferri.
|
|