|
1. Unde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando Stoici
laboraverunt causas rerum ita distinguere, ut quasdam subtraherent
necessitati, quasdam subderent: atque in his quas esse sub necessitate
noluerunt, posuerunt etiam nostras voluntates, ne videlicet non essent
liberae, si subderentur necessitati. Si enim necessitas nostra illa
dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed, etiamsi nolimus,
efficit quod potest, sicut est necessitas mortis; manifestum est
voluntates nostras, quibus recte vel perperam vivitur, sub tali
necessitate non esse. Multa enim facimus, quae, si nollemus, non
utique faceremus. Quo primitus pertinet ipsum velle: nam, si
volumus, est; si nolumus, non est: non enim vellemus, si nollemus.
Si autem illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse
esse ut ita sit aliquid, vel ita fiat; nescio cur eam timeamus, ne
nobis libertatem auferat voluntatis. Neque enim et vitam Dei et
praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse
Deum semper vivere, et cuncta praescire: sicut nec potestas ejus
minuitur, cum dicitur mori fallique non posse. Sic enim hoc non
potest, ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis.
Recte quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori et falli non potest.
Dicitur enim omnipotens faciendo quod vult, non patiendo quod non
vult: quod ei si accideret, nequaquam esset omnipotens. Unde
propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam, cum
dicimus necesse esse ut, cum volumus, libero velimus arbitrio; et
verum procul dubio dicimus, et non ideo ipsum liberum arbitrium
necessitati subjicimus, quae adimit libertatem. Sunt igitur nostrae
voluntates, et ipsae faciunt quidquid volendo facimus, quod non
fieret, si nollemus. Quidquid autem aliorum hominum voluntate nolens
quisque patitur, etiam sic voluntas valet; etsi non illius tamen
hominis voluntas, sed potestas Dei . Nam si voluntas tantum esset,
nec posset quod vellet, potentiore voluntate impediretur: nec sic
tamen voluntas, nisi voluntas esset; nec alterius, sed ejus esset,
qui vellet, etsi non posset implere quod vellet. Unde quidquid
praeter suam voluntatem patitur homo, non debet tribuere humanis vel
angelicis vel cujusquam creati spiritus voluntatibus, sed ejus potius,
qui dat potestatem volentibus.
2. Non ergo propterea nihil est in nostra voluntate, quia Deus
praescivit quid futurum esset in nostra voluntate: non enim qui hoc
praescivit, nihil praescivit. Porro si ille, qui praescivit quid
futurum esset in nostra voluntate, non utique nihil, sed aliquid
praescivit; profecto et illo praesciente est aliquid in notra
voluntate. Quocirca nullo modo cogimur, aut retenta praescientia Dei
tollere voluntatis arbitrium, aut retento voluntatis arbitrio Deum
(quod nefas est) negare praescium futurorum: sed utrumque
amplectimur, utrumque fideliter et veraciter confitemur; illud, ut
bene credamus; hoc, ut bene vivamus. Male autem vivitur, si de Deo
non bene creditur. Unde absit a nobis ejus negare praescientiam, ut
liberi esse velimus , quo adjuvante sumus liberi, vel erimus.
Proinde non frustra sunt leges, objurgationes, exhortationes, laudes
et vituperationes: quia et ipsas futuras esse praescivit, et valent
plurimum, quantum eas valituras esse praescivit; et preces valent ad
ea impetranda, quae se precantibus concessurum esse praescivit: et
juste praemia bonis factis, et peccatis supplicia constituta sunt.
Neque enim ideo peccat homo , quia Deus illum peccaturum esse
praescivit: imo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia
ille, cujus praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam,
non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praescivit. Qui si
nolit, utique non peccat: sed si peccare noluerit, etiam hoc ille
praescivit.
|
|