|
Quamobrem cum diu fuissent regna Orientis illustria , voluit Deus et
occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii
latitudine et magnitudine illustrius. Idque talibus potissimum
concessit hominibus ad domanda gravia mala multarum gentium, qui causa
honoris, laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam
requirebant, salutemque ejus saluti suae praeponere non dubitaverunt,
pro isto uno vitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa
alia vitia comprimentes. [XIII.] Nam sanius videt, qui et
amorem laudis vitium esse cognoscit: quod nec poetam fugit Horatium,
qui ait:
|
Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
|
|
|
Epistolarum lib. 1, epist. 1, vers. 36, 37
|
Idemque in carmine lyrico, ad reprimendam dominandi libidinem ita
cecinit:
|
Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus jungas, et uterque Poenus Serviat uni
|
|
|
Carmin. lib. 2, carm. 2, vers. 9-12
|
Verumtamen qui libidines turpiores, fide pietatis impetrato Spiritu
sancto, et amore intelligibilis pulchritudinis non refrenant, melius
saltem cupiditate humanae laudis et gloriae, non quidem jam sancti,
sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit ,
in eisdem libris quos de Republica scripsit, ubi loquitur de
instituendo principe civitatis, quem dicit alendum esse gloria; et
consequenter commemorat majores suos multa mira atque praeclara gloriae
cupiditate fecisse. Huic ergo vitio non solum non resistebant, verum
etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile
esse reipublicae. Quanquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius
ab hac peste dissimulet, ubi eam luce clarius confitetur. Cum enim de
studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine veri boni,
non ventositate laudis humanae, hanc intulit universalem generalemque
sententiam: Honos alit artes omnesque accenduntur ad studia gloria,
jacentque ea semper quae apud quosque improbantur (Tuscul. Quaest.
lib. 1, cap. 2).
|
|