CAPUT XIV. De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.

Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione, quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto est ab hac immunditia mundior. Quae in hac vita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos tentare non cessat; saltem cupiditas gloriae superetur dilectione justitiae : ut si alicubi jacent, quae apud quosque improbantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat, et cedat amori veritatis. Tam enim est hoc vitium inimicum piae fidei, si major in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor vel amor, ut Dominus diceret, Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes (Joan. V, 44)? Item de quibusdam, qui in eum crediderant, et verebantur palam confiteri, ait Evangelista: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei (Id. XII, 43). Quod sancti Apostoli non fecerunt: qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum improbabatur (sicut ille ait, Jacentque ea semper, quae apud quosque improbantur),) verum etiam summae detestationis habebatur; tenentes quod audierant a bono Magistro eodemque medico mentium, Si quis me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo, qui in coelis est, et coram Angelis Dei (Matth. X, 33; Luc. XII, 9); inter maledicta et opprobria, inter gravissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis humanae. Et quod eos divina facientes atque dicentes divineque viventes, debellatis quodammodo cordibus duris, atque introducta pace justitiae, ingens in Ecclesia Christi gloria consecuta est; non in ea tanquam in suae virtutis fine quieverunt: sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, cujus gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant. Namque ne propter humanam gloriam boni essent, docuerat eos Magister illorum, dicens: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. VI, 1). Sed rursus ne hoc perverse intelligentes hominibus placere metuerent, minusque prodessent latendo quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent, Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Id. V, 16). Non ergo, ut videamini ab eis, id est hac intentione ut eos ad vos converti velitis, quia non per vos aliquid estis: sed ut glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, ad quem conversi fiant quod estis . Hos secuti sunt martyres, qui Scaevolas, et Curtios, et Decios, non sibi inferendo poenas, sed illatas ferendo, et virtute vera, quoniam vera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. Sed cum illi essent in civitate terrena, quibus propositus erat omnium pro illa officiorum finis, incolumitas ejus, et regnum non in coelo, sed in terra; non in vita aeterna; sed in decessione morientium et successione moriturorum: quid aliud amarent quam gloriam, qua volebant etiam post mortem tanquam vivere in ore laudantium?