|
Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic opprobria sustinentium
pro civitate Dei, quae mundi hujus dilectoribus odiosa est. Illa
civitas sempiterna est: ibi nullus oritur, quia nullus moritur: ibi
est vera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei: inde fidei
pignus accepimus, quamdiu peregrinantes ejus pulchritudini suspiramus:
ibi non oritur sol super bonos et malos (Matth. V, 45), sed sol
justitiae solos protegit bonos: ibi non erit magna industria, ditare
aerarium publicum privatis rebus angustis, ubi thesaurus communis est
veritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus
redderetur, Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; verum
etiam ut cives aeternae illius civitatis, quamdiu hic peregrinantur
(II Cor. V, 6.), diligenter et sobrie illa intueantur
exempla, et videant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter
vitam aeternam, si tantum a suis civibus terrena dilecta est propter
hominum gloriam.
|
|