|
1. Quantum enim pertinet ad hanc vitam mortalium, quae paucis diebus
ducitur et finitur, quid interest sub cujus imperio vivat homo
moriturus, si illi qui imperant, ad impia et iniqua non cogant? Aut
vero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subjugatis imposuerunt
leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si
concorditer fieret, idipsum fieret meliore successu: sed nulla esset
gloria triumphantium. Neque enim et Romani non vivebant sub legibus
suis, quas caeteris imponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona
, ut nec victoria locum haberet, nemine vincente ubi nemo pugnaverat,
nonne Romanis et caeteris gentibus una esset eademque conditio?
praesertim si mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime
factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem
acciperent civitatis et Romani cives essent; ac sic esset omnium,
quod erat ante paucorum: tantum, quod plebs illa, quae suos agros non
haberet, de publico viveret: qui pastus ejus per bonos administratores
reipublicae gratius a concordibus praestaretur, quam victis
extorqueretur.
2. Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe
hominum dignitates, quod alii vicerunt, alii victi sunt, omnino non
video, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo
perceperunt mercedem suam, qui ejus ingenti cupidine arserunt, et
ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non
solvunt? numquid eis licet discere, quod aliis non licet? numquid non
multi senatores sunt in aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt
? Tolle jactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod
si perversitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique
meliores; nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius
est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini
Dei nostri: consideremus quanta contempserint, quae pertulerint,
quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tanquam mercedem
talium virtutum accipere meruerunt: et valeat nobis etiam hoc ad
opprimendam superbiam; ut cum illa civitas, in qua nobis regnare
promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat coelum a terra, a
temporali laetitia vita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a
societate mortalium societas Angelorum, a lumine solis et lunae lumen
ejus qui fecit solem et lunam, nihil sibi magnum fecisse videantur
tantae patriae cives, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis
aliquid, vel mala aliqua sustinuerint; cum illi pro hac terrena jam
adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint. Praesertim quia remissio
peccatorum, quae cives ad aeternam colligit patriam, habet aliquid,
cui per umbram quamdam simile fuit asylum illud Romuleum, quo
multitudinem, qua illa civitas conderetur, quorumlibet delictorum
congregavit impunitas.
|
|